|
25. Et dixit Deus, Germinet terra herbam pabuli, ferentem semen
secundum genus et secundum similitudinem; et lignum fructiferum faciens
fructum, cujus semen sit in ipso secundum similitudinem suam super
terram. Et factum est sic. Et produxit terra herbam pabuli, semen
habentem secundum genus, et secundum similitudinem, et lignum
fructiferum faciens fructum, cujus semen ejus in eo sit secundum genus
super terram. Et vidit Deus quia bonum est. Et facta est vespera,
et factum est mane dies tertius. Hic moderamen ordinatoris advertendum
est, ut quoniam distincta quaedam creatura est herbarum atque lignorum
ab specie terrarum et aquarum, ut in elementis numerari non possint,
seorsum de illis diceretur ut exirent de terra; et seorsum illis
redderentur illa solita, ut diceretur, Et factum est sic; ac deinde
repeteretur quod factum est: seorsum quoque indicaretur Deum vidisse
quia bonum est; tamen quia fixa radicibus continuantur terris et
connectuntur, ista quoque ad eumdem diem pertinere voluerit.
|
|