|
26. Et dixit Deus, Fiant luminaria in firmamento coeli , ut
luceant super terram, in inchoationem diei et noctis, et ut dividant
inter diem et noctem; et sint in signa et tempora, et in dies, et in
annos, et sint in splendorem in firmamento coeli, ut luceant super
terram. Et factum est sic. Et fecit Deus duo luminaria magna;
luminare majus in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem
noctis; et stellas: et posuit ea Deus in firmamento coeli, ut
luceant super terram, et ut sint in inchoationem diei et noctis, et ut
dividant inter lucem et tenebras. Et vidit Deus quia bonum est. Et
facta est vespera, et factum est mane dies quartus. In hoc quarto die
quaerendum est, quid sibi velit ista ordinatio, ut prius vel fierent,
vel secernerentur aqua et terra, priusque terra germinaret, quam in
coelo sidera fierent. Neque enim possumus dicere electa esse quaeque
meliora, quibus dierum series ita distingueretur, ut finis et medium
maxime ornatius eminerent: septem quippe dierum medius quartus est.
Occurrit enim illud quia septimo die non est facta ulla creatura. An
forte lux primi diei magis respondet ad quietem diei septimi, ut eo
modo concinentibus finibus iste ordo texatur, eminentibus de medio
luminibus coeli? Sed si primus dies septimo concinit, debet ergo et
secundus sexto concinere. Quid autem simile habet firmamentum coeli
cum homine facto ad imaginem Dei? An quia coelum totam superiorem
mundi partem occupat, et homini in totam inferiorem potestas dominandi
tributa est? Sed quid agimus de pecoribus et de bestiis, quas ipso
die sexto in suo genere terra produxit? quae illis cum coelo potest
esse collatio?
27. An potius, quoniam primo facta intelligitur lucis nomine
spiritualis creaturae formatio, consequens erat ut corporalis quoque
creatura, id est mundus iste visibilis fieret; qui factus est biduo
propter duas partes suas maximas, quibus constat universus, coelum
scilicet et terram, secundum hanc rationis collationem, qua et ipsa
universa creatura spiritualis et corporalis saepe coelum et terra
nominatur: ita ut globus quoque iste turbulentioris aeris terrenae
parti deputetur; exhalationibus quippe humidis corporascit: si quid
vero tranquilli aeris est, ubi ventosi atque procellosi motus non
possunt existere, ad coelestem partem pertineat: post hanc
universitatem molis corporeae fabricatam, quae uno loco tota est, quo
collocatus est mundus, consequens erat ut impleretur partibus intra
universum, quae de loco in locum congruis motibus agerentur? Cujus
generis herbae atque arbores non sunt. Radicibus quippe ista fixa sunt
terrae: et quamvis habeant motus incrementorum suorum, de locis tamen
propriis non moventur nisibus suis; sed ubi fixa sunt, ibi aluntur et
crescunt: propterea magis pertinent ad terram, quam ad genera rerum
quae in aquis et terris moventur. Quia ergo visibili mundo
constituendo, hoc est coelo et terrae, duo sunt attributi dies,
restat ut his mobilibus et visibilibus partibus, quae creantur intra
illum, tres dies reliqui deputentur. Et quia sicut prius coelum
factum est, ita prius est ornandum hujusmodi partibus suis; quarto die
fiunt sidera, quibus super terram lucentibus habitatio quoque
illustretur inferior, ne habitatores ejus in habitationem tenebrosam
inducantur. Et ideo, quia infirma corpora inferiorum habitatorum,
succedente motibus quiete reparantur, factum est ut circumeunte sole,
diei noctisque vicissitudine, propter vicissitudinem dormiendi et
vigilandi potirentur: nox vero illa non indecora remaneret, sed lunae
ac siderum luce, et ipsos consolaretur homines, quibus plerumque
operandi est etiam nocturna necessitas; et quibusdam animalibus, quae
lucem solis ferre non possunt, ad sufficientiam temperaretur.
|
|