CAPUT XIV. Quomodo luminaria sint in signa et tempora, in dies et annos.

28. Illud autem quod dictum est, Et sint in signa et tempora, et in dies, et in annos, quis non videat quam obscure positum sit, quarto die coepisse tempora, quasi superius triduum sine tempore praeterire potuerit? Quis ergo animo penetrat quomodo illi tres dies transierint, antequam inciperent tempora, quae quarto die dicuntur incipere; vel utrum omnino transierint dies illi? An circa speciem factae rei dies appellatus sit, et circa privationem nox: ut nondum specie formata materia nox dicta sit, unde formanda erant caetera; sicut potest quamvis in rebus formatis, intelligi tamen in ipsa mutabilitate informitas materiae: non enim spatiis vel locorum quasi remotior, vel temporum quasi anterior, discerni potest? An potius in ipsa re facta atque formata eadem mutabilitas, hoc est deficiendi, ut ita dixerim, possibilitas, nox appellata sit; quia inest rebus factis, etiamsi non mutentur, posse mutari? Vespera autem et mane non quasi per temporis praeteritionem et adventum, sed per quemdam terminum, quo intelligitur quousque sit naturae proprius modus, et unde sit naturae alterius consequenter exordium: an aliqua alia ratio sit horum verborum diligentius vestiganda?

29. Quis in tantum secretum facile irrumpat, et quae signa dicat, cum dicit de sideribus, Et sint in signa? Neque enim illa dicit quae observare vanitatis est; sed utique utilia, et hujus vitae usibus necessaria, quae vel nautae observant in gubernando, vel omnes homines ad praevidendas aeris qualitates per aestatem et hiemem, et autumnalem vernalemque temperiem. Et nimirum haec vocat tempora, quae per sidera fiunt, non spatia morarum, sed vicissitudines affectionum coeli hujus. Nam si aliquis vel corporalis vel spiritualis motus conditionem istorum luminarium praecessit, ut aliquid a futura exspectatione per praesens in praeteritum trajiceret, sine tempore esse non potuit. Et quis obtineat non fuisse nisi ab exordio siderum conditorum? Sed certae horae, et dies, et anni, quos usitate novimus, non fierent nisi motibus siderum. Itaque si hoc modo intelligamus tempora, dies et annos, ut tempora articulos quosdam quos per horologia computamus, vel in coelo notissimos, cum ab oriente usque in meridianam altitudinem sol insurgit, atque inde rursus usque in occidentem vergit; ut possit deinceps adverti vel luna vel aliquod sidus ab oriente statim post occasum solis emergere; quod item cum ad mediam coeli venerit altitudinem, medium noctis indicet, tunc scilicet occasurum cum sole redeunte fit mane: dies autem totos solis ab oriente usque ad orientem circuitus: annos vero vel istos usitatos solis anfractus, non cum ad orientem, quod quotidie facit, sed cum ad eadem loca siderum redit, quod non facit nisi peractis trecentis sexaginta quinque diebus et sex horis, id est, quadrante totius diei, quae pars quater ducta, cogit interponi unum diem, quod Romani bissextum vocant, ut ad eumdem circuitum redeatur; vel etiam majores et occultiores annos: nam completis aliorum siderum spatiis, majores anni fieri dicuntur: si ergo ita intelligamus tempora, dies et annos, nemo dubitat haec sideribus et luminaribus fieri. Ita enim positum est, ut incertum sit utrum ad omnia sidera pertineat quod dictum est, Sint in signa et tempora, et in dies, et in annos; an signa et tempora ad caetera, dies vero et anni ad solem tantummodo.