CAPUT XV. Luna qualis creata fuerit.

30. Qualis etiam luna facta sit, multi loquacissime inquirunt; atque utinam inquirentes loquantur, ac non potius docere conantes! Dicunt enim ideo plenam factam, quia non decebat ut Deus imperfectum aliquid illo die faceret in sideribus, quo scriptum est quod facta sint sidera. Qui autem resistunt, dicunt: Ipsa ergo debuit prima luna dici, non quarta decima; quis enim incipit ita enumerare? Ego autem medius inter istos ita sum, ut neutrum asseram; sed plane dicam, sive primam sive plenam lunam Deus fecerit, fecisse perfectam. Ipsarum enim naturarum est Deus auctor et conditor. Omnis autem res quidquid progressu naturali per tempora congrua quodammodo prodit atque explicat, etiam ante continebat occultum, etsi non specie vel mole corporis sui, tamen ratione naturae . Nisi forte arbor quae per hiemem pomis vacua foliisque nudata est, tunc imperfecta dicenda est; aut vero in primordiis etiam suis, cum adhuc nullum fructum dedisset, imperfecta erat illa natura. Quod non tantum de arbore, sed nec de ipso ejus semine recte diceretur, ubi omnia quae progressu temporis quodammodo procedunt, modis invisibilibus latent. Quanquam si aliquid Deus imperfectum fecisse diceretur, quod deinde ipse perficeret, quid reprehensionis haberet ista sententia? Jure autem displiceret, si id quod ab illo inchoatum esset, ab alio diceretur esse perfectum.

31. Qui ergo de terra non queruntur, quam fecit Deus, cum in principio fecit Deus coelum et terram, quia invisibilis erat et incomposita, et postea tertio die conspicua redditur atque componitur; quid sibi de luna tenebras faciunt quaestionum? Aut si quod de terra dictum est, non temporis intervallo, cum simul Deus materiam rebus concreaverit , sed narrationis distributione intelligunt dictum; cur in hoc quod etiam oculis videri potest, non intuentur integrum corpus habere lunam, et tota sua rotunditate perfectum, etiam cum lumine corniculato, sive incipiens ad terras lucere, sive desinens fulget? Si ergo lumen in ea crescit, vel perficitur, vel minuitur; non luminare ipsum, sed illud quod accenditur variatur: si autem ex una sphaerulae suae parte semper lucet, sed dum eam partem convertit ad terram, donec totam convertat, quod a prima usque ad quartam decimam fit, crescere videtur; semper est plena, sed terrae habitatoribus non semper apparet. Haec eadem ratio est, et si solis radiis illustratur. Non enim potest etiam sic, cum soli proxima est, nisi lucidis cornibus apparere; quia caetera pars, quae tota in orbem illustratur, non est ad terras ut videri possit, nisi cum soli contraria est, ut totum terris appareat quod ejus illuminatur.

32. Non desunt tamen qui non eo se arbitrari dicunt lunam primitus a Deo quartam decimam factam, quia plena facta credenda est; sed quia in Scripturis Dei verba sic habent, lunam factam in inchoationem noctis; tunc autem noctis exordio videtur, cum plena est: alias vero et per diem incipit videri ante plenitudinem, et in progressu noctis tanto ampliore quanto minuitur. Sed qui per inchoationem noctis non intelligit nisi principatum (nam et graecum verbum hoc magis indicat, cum dictum est ARKEN: et in Psalmis apertius scriptum est, Solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis [Psal. CXXXV, 8, 9]), non cogitur a quarta decima numerare, et credere lunam factam primo esse non primam.