|
33. Quaeri etiam solet utrum coeli luminaria ista conspicua, id est
sol et luna et stellae, aequaliter fulgeant; sed quod diversis
intervallis distent a terra, propterea diversa claritate magis minusque
nostris oculis appareant. Et de luna quidem qui haec dicunt, non
dubitant minus eam lucere quam solem, a quo etiam perhibent
illustrari. Multas autem stellas vel aequales soli, vel etiam majores
audent dicere, sed longius positas parvas videri. Et nobis quidem
potest fortasse sufficere, quoquo modo se ista res habeat, artifice
Deo condita sidera. Quanquam teneamus auctoritate apostolica dictum,
Alia gloria solis, alia gloria lunae, et alia gloria stellarum:
stella enim ab stella differt in gloria (I Cor. XV, 41). Sed
quia possunt adhuc dicere, etiamsi non resistant Apostolo: Differunt
quidem in gloria, sed ad oculos terrenorum; aut, quia hoc propter
resurgentium similitudinem dicebat Apostolus, qui non utique ad oculos
aliter erunt et in se aliter, differunt quidem et in seipsis sidera in
gloria, sed tamen nonnulla sunt etiam sole majora: ipsi viderint
quemadmodum soli tam magnum tribuant principatum, ut eum radiis suis
quasdam stellas, et eas quidem principales, quibus amplius isti quam
caeteris supplicant, et tenere dicant, et retro agere a cursu
proprio. Non enim fit verisimile, majores aut etiam aequales
violentia radiorum ejus posse superari. Aut si superiores signorum
stellas vel septentrionum majores esse asserunt, quae nihil tale a sole
patiuntur; cur ista per signa circumeuntes amplius venerantur? cur eas
signorum dominas perhibent? Etsi enim regradationes illas siderum,
vel fortasse tarditates, non a sole fieri quisque contendat, sed aliis
occultioribus causis; soli tamen istos in suis deliramentis, quibus
vim fatorum a veritate devii suspicantur, praecipuam tribuere
potestatem ex libris eorum certe manifestum est.
34. Sed dicant quod volunt de coelo, alieni a Patre qui est in
coelis: nobis autem de intervallis et magnitudine siderum subtilius
aliquid quaerere, talique inquisitioni rebus gravioribus et melioribus
necessarium tempus impendere, nec expedit, nec congruit. Et melius
credimus ea esse caeteris majora luminaria, quae sancta Scriptura ita
commendat, Et fecit Deus duo luminaria magna: quae tamen non sunt
aequalia. Nam consequenter dicit, cum ea caeteris praeposuerit,
inter seipsa differre. Ait enim, Luminare majus in inchoationem
diei, et luminare minus in inchoationem nactis. Certe enim vel hoc
concedent oculis nostris, ut ea manifestum sit amplius caeteris lucere
super terram, nec diem clarere nisi luce solis, nec noctem tot stellis
apparentibus ita lucere si luna desit, quemadmodum praesentia illius
illustratur.
|
|