|
38. Solet etiam quaeri, utrum caeli luminaria ista conspicua
corpora sola sint, an habeant rectores quosdam spiritus suos: et si
habent, utrum ab eis etiam vitaliter inspirentur, sicut animantur
carnes per animas animalium, an sola sine ulla permixtione praesentia.
Quod licet in praesenti non facile comprehendi possit; arbitror tamen
in processu tractandarum Scripturarum opportuniora loca posse
occurrere, ubi nobis de hac re, secundum sanctae auctoritatis
regulas, etsi non ostendere certum aliquid, tamen credere licebit.
Nunc autem servata semper moderatione piae gravitatis, nihil credere
de re obscura temere debemus; ne forte quod postea veritas
patefecerit, quamvis libris sanctis sive Testamenti Veteris sive
Novi nullo modo esse possit adversum, tamen propter amorem nostri
erroris oderimus. Nunc ad librum operis nostri jam tertium
transeamus.
|
|