CAPUT PRIMUM. Firmamentum in medio aquarum quid. Aquas supra sidereum coelum esse quidam negant.

1. Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquarum, et sit dividens inter aquam et aquam: et sic est factum. Et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus inter aquam quae erat infra firmamentum, et inter aquam quae erat super firmamentum. Et vocavit Deus firmamentum coelum. Et vidit Deus quia bonum est. Et facta est vespera, et factum est mane dies secundus. De verbo Dei quo dixit, Fiat firmamentum, etc., et de placito ejus, quo vidit quia bonum est, et de vespera et mane, non opus est hic iterum similiterque disserere; atque ita deinceps quotiescumque ista repetuntur, secundum superiorem inquisitionem interim consideranda esse admonemus. Utrum autem nunc illud coelum fiat, quod excedit aeris omnia spatia, ejusque omnem altitudinem, ubi etiam luminaria stellaeque constituuntur quarto die; an ipse aer vocetur firmamentum, quaeri merito potest.

2. Multi enim asserunt istarum aquarum naturam super sidereum coelum esse non posse, quod sic habeant ordinatum pondus suum, ut vel super terram fluitent, vel in aere terris proximo vaporaliter ferantur. Neque quisquam istos debet ita refellere, ut dicat secundum omnipotentiam Dei, cui cuncta possibilia sunt, oportere nos credere, aquas etiam tam graves, quam novimus atque sentimus, coelesti corpori, in quo sunt sidera, superfusas. Nunc enim quemadmodum Deus instituerit naturas rerum, secundum Scripturas ejus nos convenit quaerere; non quid in eis vel ex eis ad miraculum potentiae suae velit operari. Neque enim si vellet Deus sub aqua oleum aliquando manere, non fieret; non ex eo tamen olei natura nobis esset incognita, quod ita facta sit, ut appetendo suum locum, etiam si subterfusa fuerit, perrumpat aquas, eisque se superpositam collocet. Nunc ergo quaerimus utrum conditor rerum, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit (Sap. XI, 21), non unum locum proprium ponderi aquarum circa terram tribuerit, sed et super coelum quod ultra limitem aeris circumfusum atque solidatum est.

3. Quod qui negant esse credendum, de ponderibus elementorum argumentantur, negantes ullo modo ita desuper quasi quodam pavimento solidatum esse coelum, ut possit aquarum pondera sustinere; quod talis soliditas nisi terris esse non possit, et quidquid tale est, non coelum sed terra sit. Non enim tantum locis, sed etiam qualitatibus propriis elementa distingui , ut pro qualitatibus propriis etiam loca propria sortirentur: aqua scilicet super terram, quae etiam si sub terra stat aut labitur, sicut in antris cavernisque abditis, non tamen ea terrae parte quam supra, sed ea quam infra se habet, continetur. Nam si ex parte superiore fuerit pars ulla terrae delapsa, non manet super aquam, sed ea perrupta demergitur et pergit ad terram; quo veniens conquiescit, tanquam in loco suo, ut supra sit aqua, subtus autem terra. Unde cognoscitur quod etiam super aquas cum esset, non ipsis aquis portabatur, sed compage terrae tenebatur, sicut sese habent camerae speluncarum.

4. Hic occurrit admonere cavendum errorem, quem in libro primo cavendum admonui, ne forte quia scriptum est in Psalmis, Fundavit terram super aquam; arbitretur aliquis nostrum, adversus istos de ponderibus elementorum subtiliter disserentes, isto testimonio Scripturarum esse nitendum: quia illi non retenti auctoritate Litterarum nostrarum, et nescientes quemadmodum dictum sit, Libros sanctos facilius irridebunt, quam illud repudiabunt, quod vel certis rationibus perceperunt, vel experimentis manifestissimis probaverunt. Illud namque in Psalmis, aut figurate dictum recte accipi potest: ut quoniam coeli et terrae nomine saepe in Ecclesia spirituales carnalesque significantur, coelos ostenderit pertinere ad serenam intelligentiam veritatis, dicens, Qui fecit coelos in intelligentia (Psal. CXXXV, 6, 5); terram vero ad fidem simplicem parvulorum, non fabulosis opinionibus incertam atque fallacem, sed prophetica et evangelica praedicatione firmissimam, quae per Baptismum solidatur, et ideo subjecerit, dicens, Fundavit terram super aquam. Aut si ad litteram quisquam cogit intelligi, non incongruenter vel sublimia terrarum sive continentium, sive insularum accipiuntur, quae superiora sunt aquis; vel ipsa tegmina speluncarum, quae super aquas pendula soliditate firmata sunt. Quocirca nec ad litteram quisquam potest sic intelligere, quod dictum est, Fundavit terram super aquam; ut aquarum pondus terreno ponderi supportando naturali ordine quasi subjectum esse arbitretur.