|
5. Aerem vero aquis esse superiorem, quamvis propter ampliora sui
spatia etiam aridam contegati hinc intelligitur, quod nullum vas ab ore
impressum repleri aquis potest: unde satis indicat aeris naturam locum
petere superiorem. Videtur enim vas inane, sed aere plenum probatur,
cum ore imo in aquam deprimitur; quia enim per superiorem partem non
invenit emeandi locum, nec deorsum versus irruptis aquis subter eas ire
natura sinitur, plenitudine sua repellit eas, et in vas non permittit
intrare. Cum autem vas ita collocatur, ut os non habeat deorsum, sed
in latus inclinatum, intrat aqua inferius, exeunte aere superius.
Itemque si vasis erecti os pateat in coelum, cum infundis aquam,
evadit aer sursum versus, ex aliis partibus qua non infundis, et fit
locus aquae deorsum versus intrandi. Quod si vi majore vas
deprimitur, ut vel ex latere vel desuper aquae repente influant, et
undique os vasis obtegant, disrumpit eas aer sursum nitens, ut eis ad
ima locum faciat; et ipsa disruptio singultus vasorum est, dum
partibus fugit, quia totus tam cito non potest, propter illius oris
angustias. Ita si aer super aquas ire cogitur, etiam confluentes eas
disjicit , cum exsilientes impetu ejus impulsae ebulliunt, et eum
bullis crepantibus emittunt in sua properantem, atque illis ad ima
decidendi aditum dantem. Si autem sub aquas ire cogitur ex vase, ut
illo cedente vas ab ore in ima presso repleri velis, facilius undis
undique versum cooperitur, quam per os ejus ab inferiore parte intrandi
gutta exigua reperit locum.
|
|