CAPUT III. Ignis superior aere.

6. Jam vero ignem ad superna emicantem etiam ipsius aeris naturam velle transcendere, quis non sentiat? quandoquidem si ardentem faculam capite deorsum quisque teneat, nihilominus flammae crinis ad superiora contendit. Sed quoniam circumfusi ac superfusi aeris praepollenti constipatione subinde ignis exstinguitur, et in ejus qualitatem per abundantiam superatus subinde commutatur ac vertitur, ad universam ejus altitudinem transiliendam non potest perdurare. Itaque super aerem purus ignis esse dicitur coelum, unde etiam sidera atque luminaria facta conjectant, illius videlicet igneae lucis in eas formas quas in coelo cernimus, conglobata dispositaque natura: ac per hoc, sicut terrarum ponderibus et aer et aqua cedit, ut ad terram perveniant; sic aquarum ponderi, et ipse aer cedit, ut vel ad terram vel ad aquam perveniat. Unde intelligi volunt, hoc modo necesse fuisse ut aer quoque, si quis ejus particulam in spatiis illis sublimibus coeli posset dimittere, pondere suo caderet, donec ad aeria subter spatia perveniret. Quapropter colligunt multo minus esse posse aquis supra illud igneum coelum aliquid loci, cum illic aer multo aquis levior manere non possit.