|
7. Talibus eorum disputationibus cedens, laudabiliter conatus est
quidam demonstrare aquas super coelos, ut ex ipsis visibilibus
conspicuisque naturis assereret Scripturae fidem. Et prius quidem,
quod facillimum fuit, ostendit et hunc aerem coelum appellari, non
solum sermone communi, secundum quem dicimus serenum vel nubilum
coelum, sed etiam nostrarum ipsarum consuetudine Scripturarum, cum
dicuntur volatilia coeli (Matth. VI, 26), cum aves in hoc aere
volare manifestum sit: et Dominus cum de nubibus loqueretur,
Faciem, inquit, coeli potestis probare (Id. XVI, 4). Nubes
autem etiam per proximum terris aerem conglobari saepe cernimus, cum
per declivia jugorum ita recumbunt, ut plerumque excedantur etiam
cacuminibus montium. Cum ergo probasset et hunc aerem coelum dici,
nulla alia causa etiam firmamentum appellatum voluit existimari, nisi
quia intervallum ejus dividit inter quosdam vapores aquarum, et istas
aquas quae corpulentius in terris fluitant. Et nubes quippe, sicut
experti sunt qui inter eas in montibus ambulaverunt, congregatione et
conglobatione minutissimarum guttarum talem speciem reddunt: quae si
spissantur amplius, ut conjungantur in unam grandem plures guttae
minimae, non eam patitur aer apud se teneri, sed ejus ponderi ad ima
dat locum; et haec est pluvia. Ergo ex aere, qui est inter vapores
humidos, unde superius nubila conglobantur, et maria subterfusa,
ostendere ille voluit esse coelum inter aquam et aquam. Hanc ergo
diligentiam considerationemque laude dignissimam judico. Quod enim
dixit, neque contra fidem est, et in promptu posito documento credi
potest.
8. Quanquam possit videri, non impedire propria pondera
elementorum, quominus etiam super illud sublime coelum possint esse
aquae per illas minutias, per quas etiam super hoc spatium aeris esse
potuerunt: qui quamvis gravior et inferior summo coelo subjaceat,
procul dubio levior est aquis, et tamen ut super eum sint vapores
illi, nullo pondere prohibentur. Sic ergo et super illud coelum
potest minutioribus guttis levior halitus humoris extendi, qui pondere
cadere non cogatur. Ipsi quippe subtilissima ratione persuadent,
nullum esse quamlibet exiguum corpusculum in quo divisio finiatur, sed
infinite omnia dividi; quia omnis pars corporis corpus est, et omne
corpus habeat necesse est dimidium quantitatis suae. Ac per hoc si
potest aqua, sicut videmus, ad tantas guttarum minutias pervenire, ut
super istum aerem vaporaliter feratur, qui natura levior est aquis;
cur non possit et super illud levius coelum minutioribus guttis et
levioribus immanere vaporibus?
|
|