|
9. Quidam etiam nostri, istos negantes propter pondera elementorum
aquas esse posse super coelum sidereum, de ipsorum siderum qualitatibus
et meatibus convincere moliuntur. Iidem namque asserunt stellam quam
Saturni appellant, esse frigidissimam, eamque per annos triginta
signiferum peragere circulum, eo quod superior, ac per hoc ampliore
ambitu graditur. Nam sol eumdem circulum per annum complet, et luna
per mensem; tanto, ut dicunt, brevius, quanto inferius, ut spatio
loci spatium temporis congruat. Quaeritur itaque ab eis, unde illa
stella sit frigida, quae tanto ardentior esse deberet, quanto
sublimiore coelo rapitur. Nam procul dubio cum rotunda moles circulari
motu agitur, interiora ejus tardius eunt, exteriora celerius, ut
majora spatia cum brevioribus ad eosdem gyros pariter occurrant: quae
autem celerius, utique ferventius. Proinde memorata stella magis
debuit calida esse quam frigida: quamvis enim suo motu, quoniam grande
spatium est, triginta annis totum ambitum permeet, tamen coeli motu in
contrarium rotata velocius, quod quotidie necesse est patiatur
(quoniam, sicut dicunt, coeli singulae conversiones, dies singulos
explicant), calorem majorem debuit coelo concitatiore concipere.
Nimirum ergo eam frigidam facit aquarum super coelum constitutarum illa
vicinitas, quam nolunt credere, qui haec, quae breviter dixi, de
motu coeli et siderum disputant. His quidam nostri conjecturis agunt
adversus eos qui nolunt aquas super coelum credere, et volunt eam
stellam esse frigidam, quae juxta summum coelum circuit; ut ex hoc
cogantur aquarum naturam , non jam illic vaporali tenuitate, sed
glaciali soliditate pendere. Quoquo modo autem et qualeslibet aquae
ibi sint, esse eas ibi minime dubitemus: major est quippe Scripturae
hujus auctoritas, quam omnis humani ingenii capacitas.
|
|