|
10. Sed animadversum est a quibusdam, quod nec ego dissimulandum
puto, non frustra cum dixisset Deus, Fiat firmamentum in medio
aquarum, et sit divisio inter aquam et aquam; parum visum esse
subjungere, Et sic est factum, nisi adderetur, Et fecit Deus
firmamentum, et divisit Deus inter aquam quae erat super firmamentum,
et inter aquam quae erat sub firmamento: quod quidem sic intelligunt,
ut personam Patris declaratam esse dicant, in eo quod scriptum est,
Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquarum, et sit divisio
inter aquam et aquam: et sic est factum. Ac deinde ut intelligatur
Filius fecisse quod a Patre dictum est ut fieret, arbitrantur esse
subnexum, Et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus, etc.
11. Sed cum antea legitur, Et sic est factum; a quo intelligimus
factum? Si a Filio, quid opus erat jam dicere, Et fecit Deus, et
quae sequuntur? Si autem quod scriptum est, Et sic est factum, a
Patre intellexerimus factum; non jam Pater dicit, et Filius facit:
et potest aliquid Pater facere sine Filio, ut deinde Filius non
hoc, sed aliud similiter faciat; quod est contra catholicam fidem.
Si autem illud de quo dicitur, Et sic est factum, hoc idem fit cum
itidem dicitur, Et fecit Deus; quid prohibet eumdem intelligere
facere quod dixit, qui dixit ut fieret? An etiam excepto eo quod
scriptum est, Et sic est factum, tantummodo in his verbis, quibus
dicitur, Et dixit Deus; Fiat, et postea dicitur, Et fecit
Deus; Patris et Filii personam volunt intelligi?
12. Sed quaeri adhuc potest, utrum quasi jussisse Filio Patrem
debeamus accipere in eo quod scriptum est, Et dixit Deus, Fiat?
Sed cur Scriptura non curavit ostendere etiam personam Spiritus
sancti? An ita Trinitas intelligitur, Et dixit Deus Fiat, Et
fecit Deus, Et vidit Deus quia bonum est? Sed non convenit unitati
Trinitatis, ut Filius quasi jussus fecisse intelligatur, Spiritus
autem sanctus nullo sibi jubente libere vidisse bonum esse quod factum
est. Quibus enim verbis juberet Filio Pater ut faceret, cum ipse
sit principale Verbum Patris, per quod facta sunt omnia? An eo ipso
quod scriptum est, Fiat firmamentum, haec ipsa dictio Verbum est
Patris, unigenitus Filius, in quo sunt omnia quae creantur, etiam
antequam creentur, et quidquid in illo est, vita est ; quia quidquid
per eum factum est, in ipso vita est, et vita utique creatrix, sub
illo autem creatura? Aliter ergo in illo sunt ea quae per illum facta
sunt, quia regit et continet ea; aliter autem in illo sunt ea quae
ipse est. Ipse enim vita est, quae ita in illo est ut ipse sit,
quoniam ipse vita est lux hominum (Joan. I, 3, 4). Quia ergo
nihil creari posset sive ante tempora, quod quidem non est Creatori
coaeternum, sive ab exordio temporum, sive in aliquo tempore, cujus
creandi ratio, si tamen ratio recte dicitur, non in Dei Verbo Patri
coaeterno coaeterna vita viveret; propterea Scriptura priusquam
insinuet unamquamque creaturam, ex ordine quo conditam dicit, respicit
ad Dei Verbum, prius ponens, Et dixit Deus, Fiat illud. Non
enim invenit ullam causam rei creandae, quam in Verbo Dei non invenit
creari debuisse.
13. Non ergo Deus toties dixit, Fiat illa vel illa creatura,
quoties in hoc libro repetitur, Et dixit Deus. Unum quippe Verbum
ille genuit, in quo dixit omnia, priusquam facta sunt singula: sed
eloquium scribentis descendens ad parvulorum capacitatem, dum insinuat
singulatim genera creaturarum, per singula respicit uniucujusque
generis aeternam rationem in Verbo Dei; nec illa repetita, ille
tamen repetit, Et Dixit Deus. Si enim vellet prius dicere,
Factum est firmamentum in medio aquarum, ut esset divisio inter aquam
et aquam; si quis ab eo quaereret, quomodo factum esset, recte
responderet, Dixit Deus, Fiat: id est, in Verbo Dei aeterno
erat ut fieret. Inde ergo incipit narrare unumquodque factum, quod
etiam post facti narrationem, quaerenti quomodo factum sit, in
reddenda ratione respondere deberet.
14. Cum ergo audimus, Et dixit Deus, Fiat; intelligimus quod
in Verbo Dei erat ut fieret. Cum vero audimus, Et sic est factum;
intelligimus factam creaturam non excessisse praescriptos in Verbo Dei
terminos generis sui. Cum vero audimus, Et vidit Deus quia bonum
est, intelligimus in benignitate Spiritus ejus non quasi cognitum
posteaquam factum est placuisse, sed potius in ea bonitate placuisse ut
maneret factum, ubi placebat ut fieret.
|
|