|
15. Ac per hoc manet adhuc causa requirendi, cur posteaquam dixit,
Et sic est factum, ubi perfectio operis jam indicatur; addidit, Et
fecit Deus: cum eo ipso quod ait, Et dixit Deus, Fiat illud, Et
sic est factum, jam intelligatur id Deum dixisse in Verbo suo, et
factum esse per Verbum ejus; atque ibi jam non solum Patris, sed
etiam Filii possit apparere persona. Nam si propter ostendendam
Filii personam repetitur, ac dicitur, Et fecit Deus; numquid ergo
non per Filium congregavit aquam tertio die ut appareret arida, quia
ibi non dicitur, Et fecit Deus congregari aquam, aut congregavit
Deus aquam? Sed tamen etiam ibi posteaquam dixit, Et factum est
sic; tunc repetivit, dicens, Et congregata est aqua, quae est sub
coelo. Numquid etiam lux non per Filium facta est, ubi prorsus nullo
modo repetivit? Potuit enim et illic ita dicere, Et dixit Deus,
fiat lux, et sic est factum; et fecit Deus lucem; et vidit quia bona
est: aut certe sicut in aquarum congregatione, ut non diceret, Et
fecit Deus, sed tantum iterum repeteret , Et dixit Deus, fiat
lux, et sic est factum; et facta est lux; et vidit Deus lucem, quia
bona est. Sed nullo modo repetens posteaquam proposuit, Et dixit
Deus, Fiat lux; nihil aliud intulit nisi, Et facta est lux; ac
deinceps de placita luce et divisa a tenebris, et utroque appellato
nominibus suis, sine ulla repetitione narravit.
|
|