CAPUT VIII. De luce cur non additum, Et fecit Deus, sicuti solet de aliis creaturis dici.

16. Quid sibi ergo vult in caeteris illa repetitio? An eo modo demonstratur primo die, quo lux facta est, conditionem spiritualis et intellectualis creaturae lucis appellatione intimari; in qua natura intelliguntur omnes Angeli sancti atque Virtutes: et propterea non repetivit factum posteaquam dixit, Facta est lux; quia non primo cognovit rationalis creatura conformationem suam, ac deinde formata est; sed in ipsa sua conformatione cognovit, hoc est illustratione veritatis, ad quam conversa formata est: caetera vero quae infra sunt ita creantur, ut prius fiant in cognitione rationalis creaturae, ac deinde in genere suo? Quapropter lucis conditio prius est in Verbo Dei secundum rationem, qua condita est, hoc est in coaeterna Patri Sapientia; ac deinde in ipsa lucis conditione secundum naturam, qua condita est: illic non facta, sed genita; hic vero facta, quia ex informitate formata: et ideo dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux; ut quod ibi erat in Verbo, hic esset in opere. Conditio vero coeli prius erat in Verbo Dei secundum genitam Sapientiam; deinde facta est in creatura spirituali, hoc est in cognitione Angelorum secundum creatam in illis sapientiam: deinde coelum factum est, ut esset etiam ipsa coeli creatura in genere proprio. Sic et discretio vel species aquarum atque terrarum, sic naturae lignorum et herbarum, sic luminaria coeli, sic animantia orta ex aquis ac terra.

17. Neque enim sicut pecora, solo sensu corporis, vident Angeli haec sensibilia; sed si quo sensu tali utuntur, agnoscunt ea potius, quae melius noverunt interius in ipso Dei Verbo, a quo illuminantur ut sapienter vivant: cum sit in eis lux quae primo facta est, si lucem spiritualem in illo die factam intelligamus. Quemadmodum ergo ratio qua creatura conditur, prior est in Verbo Dei quam ipsa creatura quae conditur: sic et ejusdem rationis cognitio prius fit in creatura intellectuali, quae peccato tenebrata non est; ac deinde ipsa conditio creaturae . Neque enim sicut nos ad percipiendam sapientiam proficiebant Angeli, ut invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspicerent (Rom. I, 20), qui ex quo creati sunt, ipsa Verbi aeternitate sancta et pia contemplatione perfruuntur; atque inde ista despicientes, secundum id quod intus vident, vel recte facta approbant, vel peccata improbant.

18. Nec mirum est quod sanctis Angelis suis, in prima lucis conditione formatis, prius Deus ostendebat quod erat deinceps creaturus. Neque enim intellectum Dei nossent, nisi quantum ipse monstrasset. Quis enim cognovit intellectum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Id. XI, 34-36). Ex ipso ergo discebant Angeli, cum in eis fieret cognitio creaturae deinceps faciendae, ac deinde fieret in genere proprio.

19. Quapropter, jam luce facta, in qua intelligimus ab aeterna luce formatam rationalem creaturam, cum in caeteris creandis rebus audimus, Et dixit Deus, Fiat; intelligamus ad aeternitatem Verbi Dei recurrentem Scripturae intentionem. Cum vero audimus, Et sic est factum; intelligamus in creatura intellectuali factam cognitionem rationis, quae in Verbo Dei est, condendae creaturae, ut in ea natura prius quodam modo facta sit, quae anteriore quodam motu in ipso Dei Verbo prior faciendam esse cognovit: ut postremo, cum audimus repeti ac dici quod Fecit Deus, jam intelligamus in suo genere fieri ipsam creaturam. Porro cum audimus, Et vidit Deus quia bonum est, intelligamus benignitati Dei placuisse quod factum est, ut pro modo sui generis maneret quod placuit ut fieret, cum Spiritus Dei superferebatur super aquam.