|
13. Nec ignoro, ita quosdam philosophos sua cujusque elementi
distribuisse animalia, ut terrena esse dicerent, non tantum quae in
terra repunt atque gradiuntur, sed aves etiam quod et ipsae in terra
requiescant, volando fatigatae: aeria vero animalia daemones esse;
coelestia, deos; quorum quidem nos partim luminaria, partim Angelos
dicimus. Iidem tamen aquis pisces et sui generis belluas attribuunt,
ut nullum elementum suis animalibus vacet; quasi vero sub aquis terra
non sit, aut probare possint pisces non in ea requiescere ac reparare
natandi vires, sicut volandi aves; et si forte rarius pisces id
faciunt, quod ad gestanda corpora sit unda quam aura validior, ita ut
terrena quoque animalia natantia ferat, sive usu docta, ut homines,
sive natura, ut quadrupedia vel serpentes. Aut si propterea non
putant, quia non insunt pedes piscibus; nec phocae aquarum sunt, nec
colubri cochleaeque terrarum: nam et illae pedes habent, et haec
genera sine ullis pedibus, non dico, requiescunt in terra, sed ab ea
vix aut nunquam recedunt. Dracones autem sine pedibus et in speluncis
requiescere, et in aerem sustolli perhibentur: qui quanquam non facile
noti sint, litterae tamen, non tantum nostrae, sed etiam Gentilium,
nequaquam de istorum animantium genere tacuerunt.
|
|