CAPUT X. Concesso daemones esse aeria animalia, nihil detrahitur Scripturae docenti producta fuisse ex aquis volatilia. Venti, tonitrua, nubes, pluvia, nix, grando, serenitas.

14. Quapropter, etsi daemones aeria sunt animalia, quoniam corporum aeriorum natura vigent; et propterea morte non dissolvuntur; quia praevalet in eis elementum, quod ad faciendum quam ad patiendum est aptius; duobus subterpositis, aqua scilicet et terra, uno autem superposito, id est igne sidereo: distribuuntur enim elementa ad patiendum duo, humor et humus; ad faciendum autem alia duo, aer et ignis: si ergo haec ita sunt, non impedit ista distinctio nostram Scripturam, quae non ex aere, sed ex aquis producta indicat volatilia; quia subtilioris quidem et in auras exhalati atque distenti, sed tamen humoris locus volatilibus datus est. Aer autem a confinio luminosi coeli usque ad aquarum fluida et nuda terrarum pervenit. Non tamen totum spatium ejus exhalationes humidae infuscant, sed usque ad eum finem, unde incipit etiam terra nominari, secundum illum psalmum ubi dicitur, Laudate Dominum de terra (Psal. CXLVIII, 7). Superior vero pars aeris, propter puram tranquillitatem, coelo cui collimitatur, communi pace conjungitur, et ejus vocabulo nuncupatur. In qua fortassis parte si fuerunt ante transgressionem suam transgressores angeli cum principe suo, nunc diabolo, tunc archangelo (nam nonnulli nostri, non eos putant coelestes vel supercoelestes angelos fuisse), non mirum si post peccatum in istam sunt detrusi caliginem; ubi tamen et aer sit, et humore tenui contexatur, qui commotus ventos, et vehementius concitatus etiam ignes et tonitrua, et contractus nubila, et conspissatus pluviam, et congelantibus nubilis nivem, et turbulentius congelantibus densioribus nubilis grandinem, et distentus serenum facit, occultis imperiis et opere Dei, a summis ad infima universa quae creavit administrantis. Unde in illo psalmo cum commemorata essent, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis; ne talia sine divina providentia fieri moverique putarentur, continuo subjecit, Quae faciunt verbum ejus (Id. 8).

15. Si autem transgressores illi antequam transgrederentur, coelestia corpora gerebant, neque hoc mirum est, si conversa sunt ex poena in aeriam qualitatem, ut jam possint ab igne, id est ab elemento naturae superioris aliquid pati: nec aeris saltem spatia superiora atque puriora, sed ista caliginosa tenere permissi sunt, qui eis pro suo genere quidam quasi carcer est, usque ad tempus judicii. Et si quid de his transgressoribus angelis diligentius requirendum est, alius erit accommodatior Scripturae locus. Proinde quod nunc satis est, si haec spatia turbida et procellosa, propter aeris naturam usque ad undas terrasque porrectam , possunt aeria corpora sustinere; possunt et avium quae producta sunt ex aquis, propter aquarum tenues halitus: qui scilicet eidem aeri juxta undas et terras circumfuso, atque ob hoc infimae ac terrenae parti deputato, vaporaliter inseruntur, et auras intexunt, quae nocturnis rigoribus aggravatae sereno etiam rore distillant; si autem vehementius frigus est, etiam gelu candidius inalbescunt.