|
16. Et dixit Deus, Educat terra animam vivam secundum genus:
quadrupedia, et reptilia, et bestias terrae secundum genus, et pecora
secundum genus. Et factum est sic. Et fecit Deus bestias terrae
secundum genus, et pecora secundum genus, et omnia reptilia terrae
secundum genus. Et vidit Deus quia bona sunt. Jam nunc consequens
erat ut alteram partem, quae proprie terra dicitur, infimi hujus
loci, quem totum cum omnibus abyssis et nebuloso aere universaliter
vocabulo terrae alibi Scriptura complectitur, ornaret animalibus
suis. Et manifesta quidem sunt animalium genera, quae in verbo Dei
terra produxit. Sed quia saepe nomine pecorum vel nomine bestiarum,
animalia omnia rationis expertia solent intelligi, merito quaeritur
quas nunc proprie bestias, et quae pecora dicat. Et repentia quidem
sive reptilia terrena, non est dubitandum quod omnes serpentes
intelligi voluit; quanquam et bestiae dici possint: pecorum autem
nomen non usitate serpentibus convenit. Rursum leonibus, et pardis,
et tigridibus, et lupis, et vulpibus, canibus etiam et simiis, atque
id genus caeteris usitate convenit vocabulum bestiarum. Pecorum autem
nomen his animalibus accommodatius aptari solet, quae sunt in usu
hominum: sive adjuvandis laboribus, ut hoves et equi, et si qua
talia; sive ad lanificium , vel ad vescendum, ut oves et sues.
17. Quid ergo sunt quadrupedia? Quanquam enim haec omnia, praeter
quaedam serpentia, quatuor pedibus gradiantur, nisi tamen hoc nomine
proprie quaedam vellet intelligi, non utique hic etiam quadrupedia
nominaret, quamvis de his in repetitione tacuerit. An cervi, et
damulae, et onagri, et apri (quia neque illis bestiis ubi leones
sunt, conjungi possunt; similes enim sunt illis pecoribus, neque
tamen sub humana cura sunt) proprie quadrupedia nuncupata sunt; quasi
reliqua essent haec animalia, quibus ista appellatio generalis quidem
cum multis propter numerum pedum, sed tamen speciali significatione
tribueretur? An quia ter dixit, secundum genus, tria quaedam genera
nos invitat attendere? Primo, secundum genus quadrupedia et
reptilia; ubi arbitror significatum quae quadrupedia dixerit, scilicet
quae in genere sunt reptilium, sicut sunt lacerti, stelliones, et si
quid hujusmodi est. Ideoque in repetitione quadrupedum nomen non
iteravit, quia reptilium vocabulo fortasse complexus est: unde ibi non
simpliciter ait, reptilia; sed addit, omnia reptilia terrae. Ideo
terrae, quia sunt et aquarum; et ideo omnia, ut illic intelligantur
quae quatuor etiam pedibus nituntur, quae superius quadrupedum nomine
proprie significata sunt. Bestias autem, de quibus item ait,
secundum genus, quidquid ore aut etiam unguibus saevit, exceptis
serpentibus. Pecora vero de quibus tertio ait, secundum genus, quae
neutra vi lacerant, sed aut cornibus, aut ne hoc quidem. Praedixi
enim et quadrupedum nomen quam late pateat, ipso pedum numero facile
agnosci, et nomine pecorum vel bestiarum omne irrationale animal
aliquando comprehendi. Sed etiam ferarum vocabulum solet in latina
lingua tantumdem valere: non ideo tamen negligenda fuit consideratio,
quomodo possint haec nomina, quae non frustra in hoc Scripturarum loco
posita sunt, etiam speciali distinctione discerni, quod in usu
loquendi quotidiano facile animadverti potest.
|
|