CAPUT XII. Quid secundum genus, quod de quibusdam creaturis, non de homine dicitur.

18. Non frustra etiam lectorem movet utrumne passim et quasi fortuito an aliqua ratione dicatur, secundum genus, tanquam fuerint et antea, cum primo creata narrentur : an genus eorum in superioribus rationibus intelligendum est, utique spiritualibus, secundum quas creantur inferius. Sed si ita esset, hoc de luce, hoc de coelo, hoc de aquis et terris, hoc de coeli luminaribus diceretur. Quid enim eorum est, cujus non aeterna et incommutabilis ratio in ipsa Dei Sapientia vigeat, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter? (Sap. VIII, 1.) Incipit autem hoc dici de herbis et lignis, usque ad haec terrena animantia. Nam et in eis quae ex aquis creata sunt, quamvis in prima commemoratione dictum non sit; in illa tamen iteratione dictum est, Et fecit Deus cetos magnos et omnem animam animalium reptilium, quae eduxerunt aquae secundum genus eorum; et omne volatile pennatum secundum genus.

19. An quia haec ita exorta sunt, ut ex eis alia nascerentur, et originis formam successione servarent, ideo dicuntur secundum genus, propter propagationem prolis, qua permansura creabantur? Sed cur de herbis et lignis non solum dicitur, secundum genus, verum etiam secundum similitudinem, cum et animalia sive aquarum sive terrarum secundum similitudinem suam generent? An, quia genus sequitur similitudo, noluit eam ubique repetere? Nam et semen non ubique repetivit; cum tam herbis et lignis insit, quam animalibus, etsi non omnibus. Observatum est enim quaedam ita nasci ex aquis vel terra, ut sexus eis nullus sit; et ideo semen eorum non sit in eis, sed in elementis ex quibus oriuntur. Hoc est ergo secundum genus, ubi et seminum vis et similitudo intelligitur succedentium decedentibus ; quia nihil eorum ita creatum est, ut semel existeret, vel permansurum, vel nullo succedente decessurum.

20. Cur ergo et de homine non ita dictum est, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, secundum genus, cum et hominis propago manifesta sit? An quia non ita Deus fecerat hominem ut moreretur, si praeceptum servare voluisset, et ideo non erat necessarius decessori successor: sed post peccatum comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est eis (Psal. XLVIII, 13); ut jam filii saeculi hujus generent et generentur, quo possit mortalium genus servata successione subsistere? Quid sibi ergo vult post hominem factum illa benedictio, Crescite et multiplicamini, et implete terram; quod utique fieri posset generando? An nihil hinc temere dicendum, donec ad eum Scripturae locum perveniamus, ubi diligentius ista requirenda atque tractanda sunt? Potest enim nunc fortasse sufficere, propterea de homine non dictum esse, secundum genus, quia unus fiebat, de quo etiam femina facta est. Non enim multa genera hominum, sicut herbarum, lignorum, piscium, volatilium, serpentium, pecorum, bestiarum: ut sic dictum accipiamus, secundum genus, ac si diceretur generatim, ut inter se similia atque ad unam originem seminis pertinentia distinguerentur a caeteris.