|
21. Item quaeritur quid tantum aquarum animalia de Creatore
meruerint, ut sola benedicerentur, sicut homines. Nam et ipsa
benedixit Deus, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete
aquas maris, et volatilia multiplicentur super terram. An in uno
creaturae genere dicendum fuit, ut in caeteris consequenter
intelligeretur, quae generationibus crescunt? Prius ergo diceretur in
eo quod primum tale creatum est, in herba scilicet atque ligno. An
forte quae nullum haberent propagandae prolis affectum, ac sine ullo
sensu generarent, indigna judicavit illis benedictionis verbis,
Crescite et multiplicamini: ubi autem talis inesset affectus, ibi
primum hoc dixit, ut in terrenis animalibus etiam non dictum
intelligeretur? Necessarium autem fuit hoc in homine repetere, ne
quisquam diceret in officio gignendi filios ullum esse peccatum, sicut
est in libidine, sive fornicandi, sive ipso conjugio immoderatius
abutendi.
|
|