|
24. De generibus quoque animalium venenosis et perniciosis quaeri
solet, utrum post peccatum hominis ad vindictam creata sint; an potius
cum jam creata essent innoxia, nonnisi postea peccatoribus nocere
coeperint. Neque hoc mirum est, quandoquidem etiam temporibus hujus
vitae laboriosae atque aerumnosae, cum ita sit nemo justus ut perfectum
se audeat dicere, fideliter attestante Apostolo et dicente, Non quia
jam acceperim, aut etiam perfectus sim (Philipp. III, 12);
cumque adhuc exercendae atque in infirmitate perficiendae virtuti
necessariae sint tentationes et molestiae corporales, eodem rursus
Apostolo manifestante qui ait, in magnitudine revelationum ne
extolleretur, datum sibi esse stimulum carnis, angelum satanae, ut
eum colaphizaret, rogatumque a se Dominum tertio, ut discederet ab
eo, respondisse sibi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in
infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9): tamen et
sanctus Daniel inter leones salvus atque intrepidus vixit (Dan.
VI, 22; et XIV, 38), qui non utique Deo mentiens in
oratione, non tantum peccata populi sui, sed etiam sua fatetur (Id.
IX, 4-19); et in ipsius Apostoli manu mortifera vipera
inhaesit, nec laesit (Act. XXVIII, 5). Potuerunt ergo
ista etiam creata nihil nocere, si causa non exstitisset vel
terrendorum puniendorumque vitiorum, vel probandae perficiendaeque
virtutis: quia et exempla sunt demonstranda patientiae, ad profectum
caeterorum; et ipse sibi homo in tentationibus certius innotescit; et
juste salus illa perpetua, quae turpiter amissa est per voluptatem ,
fortiter recipitur per dolorem.
|
|