|
25. Dicet aliquis: Cur ergo invicem bestiae nocent, quibus nec
peccata ulla sunt, ut vindicta ista dicatur, nec ullam recipiunt tali
exercitatione virtutem? Ideo nimirum, quia scilicet aliae cibi sunt
aliarum. Nec recte possumus dicere: Non essent aliae quibus aliae
vescerentur. Habent enim omnia, quamdiu sunt, mensuras, numeros,
ordines suos; quae cuncta merito considerata laudantur, nec sine
occulta pro suo genere moderatione pulchritudinis temporalis, etiam ex
alio in aliud transeundo, mutantur. Quod etsi stultos latet,
sublucet proficientibus, clarumque perfectis est. Et certe omnibus
talibus inferioris creaturae motibus praebentur homini salubres
admonitiones, ut videat quantum sibi satagendum sit pro salute
spirituali et sempiterna, qua omnibus irrationalibus animantibus
antecellit; cum illa videat a maximis elephantis usque ad minimos
vermiculos pro salute corporali et temporali, quam pro sui generis
inferiore ordinatione sortita sunt, sive resistendo, sive cavendo,
agere quidquid valent: quod non apparet, nisi cum quaedam refectionem
corporis sui ex aliorum corporibus quaerunt; alia se vel repugnandi
viribus, vel fugae praesidio, vel latebrarum munimine tuentur. Nam
et ipse corporis dolor in quolibet animante magna et mirabilis animae
vis est, quae illam compagem ineffabili permixtione vitaliter
continet, et in quamdam sui moduli redigit unitatem, cum eam non
indifferenter, sed, ut ita dicam, indignanter, patitur corrumpi
atque dissolvi.
|
|