|
26. Illud etiam fortasse aliquem moveat, si animalia noxia vivos
homines aut poenaliter laedunt, aut salubriter exercent, aut utiliter
probant, aut ignoranter docent, cur in escas suas dilacerant etiam
corpora hominum mortuorum? Quasi vero quidquam intersit ad nostram
utilitatem, ista caro jam exanimis in naturae profunda secreta per quos
transitus eat, unde mirabili omnipotentia Creatoris reformanda rursus
eruatur. Quanquam et hinc fiat quaedam prudentibus admonitio, ut se
ita commendent fideli Creatori, omnia maxima et minima occulto nutu
administranti, cui nostri etiam capilli numerati sunt (Luc. XII,
7), ne propter inanes curas exanimatorum corporum suorum ulla genera
mortium perhorrescant, sed piae fortitudinis nervos ad omnia praeparare
non dubitent.
|
|