|
27. Talis etiam quaestio de spinis et tribulis solet oboriri, et de
quibusdam lignis infructuosis, vel cur vel quando creata sint, cum
Deus dixerit, Producat terra herbam pabuli seminantem semen, et
lignum fructiferum faciens fructum. Sed qui ita moventur, non
intelligunt saltem de usitatis formulis humani juris, quemadmodum
appelletur ususfructus. Utilitas enim quaedam fruentium in fructus
nomine consideratur. Quantae autem sint utilitates, sive manifestae,
sive occultae, omnium quae terra gignens radicitus alit, et ipsi
quaedam intueantur, et ab expertis caetera inquirant.
28. Et de spinis quidem ac tribulis absolutior potest esse
responsio, quia post peccatum dictum est homini de terra, Spinas et
tribulos pariet tibi (Gen. III, 18). Nec tamen facile
dicendum est tunc coepisse ista oriri ex terra. Fortassis enim quoniam
in ipsis quoque generibus seminum multae reperiuntur utilitates,
poterant habere locum suum sine ulla poena hominis. Sed ut in agris in
quibus jam poenaliter laborabat, etiam ista nascerentur, hoc ad
cumulum poenae valere credi potest, cum possent alibi nasci, vel ad
avium pecorumque pastus, vel ad ipsorum hominum aliquos usus.
Quanquam et ille sensus non abhorret ab his verbis, quo ita
intelligitur dictum Spinas et tribulos pariet tibi; ut haec etiam
antea terra pariens, non tamen homini pareret ad laborem, sed
cujuscemodi animalibus convenientem cibum; sunt enim quae his
generibus, et mollioribus et aridioribus commode suaviterque
vescantur: tunc autem coeperit ista homini parere ad aerumnosum
negotium, cum post peccatum coepit in terra laborare. Non quod aliis
locis haec antea nascerentur, et post in agris quos homo ad capiendas
fruges coleret; sed et prius et postea in eisdem locis: prius tamen
non homini, post autem homini; ut hoc significetur quod additum est,
tibi: quia non est dictum, Spinas et tribulos pariet, sed, pariet
tibi; id est ut tibi jam ista nasci incipiant ad laborem, quae ad
pastum tantummodo aliis animalibus antea nascebantur.
|
|