|
1. Et dixit Deus, Educant aquae reptilia animarum vivarum, et
volatilia super terram, secundum firmamentum coeli. Et factum est
sic. Et fecit Deus cetos magnos et omne animal reptilium, quae
eduxerunt aquae secundum genus eorum; et omne volatile pennatum
secundum genus. Et vidit Deus quia bona sunt, et benedixit ea Deus
dicens: Crescite et multiplicamini, et replete aquas in mari, et
volatilia multiplicentur super terram. Et facta est vespera, et
factum est mane dies quintus. Nunc in inferiore parte mundi, ea quae
spiritu vitae moventur, fiunt, et primum aquarum, quod aeris
qualitati proximum elementum est; quia huic coelo, in quo sunt
luminaria, ita vicinus est aer, ut et ipse coeli nomen acceperit; sed
nescio utrum etiam firmamentum possit vocari. Dicuntur autem coeli
pluraliter in una eademque re, quae dicitur unum coelum. Nam cum in
hoc libro singulari numero dicatur coelum, quod dividit inter aquas
quae supra, et eas quae infra sunt; in illo tamen psalmo, Et aquae,
inquit, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. Et coelos
coelorum si bene intelligimus sidereos aeriorum, tanquam superiores
inferiorum, et hos in eodem psalmo accipimus, ubi dictum est,
Laudate eum, coeli coelorum (Psal. CXLVIII, 4, 5).
Satis apparet hunc aerem, non solum coelum, sed etiam coelos dici:
sicut dicuntur et terrae, nec aliud significatur, quam illa quae
singulariter terra dicitur, quando dicimus orbem terrarum, et orbem
terrae.
|
|