CAPUT XIX. De vers. 26, 27, etc. Cur in solius hominis creatione dictum, Faciamus.

29. Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et dominetur piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium repentium super terram. Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum: masculum et feminam fecit eos. Et benedixit eos Deus dicens: Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et dominamini ejus, et principamini piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium repentium super terram. Et dixit Deus, Ecce dedi vobis omne pabulum seminale, seminans semen quod est super omnem terram, et omne lignum quod habet in se fructum seminis seminalis; vobis erit ad escam, et omnibus bestiis terrae, et omnibus volatilibus coeli, et omni reptili repenti super terram, quod habet in se spiritum vitae; et omne pabulum viride in escam. Et factum est sic. Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde. Et facta est vespera, et factum est mane dies sextus. Etiam atque etiam de natura hominis post erit uberior considerandi et diligentius disserendi locus. Nunc tamen, ut opera sex dierum nostra inquisitio pertractatioque concludat, hoc primum breviter dicimus, non indifferenter accipiendum quod in aliis operibus dicitur, Dixit Deus, Fiat; hic autem, Dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: ad insinuandam scilicet, ut ita dicam, pluralitatem personarum propter Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Quam tamen deitatis unitatem intelligendam statim admonet, dicens, Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei; non quasi Pater ad imaginem Filii, aut Filius ad imaginem Patris; alioquin non vere dictum est, ad imaginem nostram, si ad Patris solius, aut Filii solius imaginem factus est homo: sed ita dictum est, fecit Deus ad imaginem Dei: tanquam diceretur, fecit Deus ad imaginem suam. Cum autem nunc dicitur, ad imaginem Dei, cum superius dictum sit, ad imaginem nostram; significatur quod non id agat illa pluralitas personarum, ut plures deos vel dicamus, vel credamus, vel intelligamus; sed Patrem et Filium et Spiritum sanctum, propter quam Trinitatem dictum est ad imaginem nostram, unum Deum accipiamus, propter quod dictum est, ad imaginem Dei.