|
30. Hic etiam illud non est praetereundum, quia cum dixisset, ad
imaginem nostram; statim subjunxit, et habeat potestatem piscium maris
et volatilium coeli, et caeterorum animalium rationis expertium: ut
videlicet intelligamus in eo factum hominem ad imaginem Dei, in quo
irrationalibus animantibus antecellit. Id autem est ipsa ratio, vel
mens, vel intelligentia, vel si quo alio vocabulo commodius
appellatur. Unde et Apostolus dicit, Renovamini in spiritu mentis
vestrae, et induite novum hominem (Ephes. IV, 23, 24), qui
renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum
(Coloss. III, 10); satis ostendens ubi sit homo creatus ad
imaginem Dei, quia non corporeis lineamentis, sed quadam forma
intelligibili mentis illuminatae.
31. Ac per hoc sicut in illa prima luce, si eo nomine recte
intelligitur facta lux intellectualis particeps aeternae atque
incommutabilis sapientiae Dei, non dictum est, Et sic est factum,
ut deinde repeteretur, Et fecit Deus: quia sicut jam, quantum
potuimus, disseruimus, non fiebat cognitio aliqua Verbi Dei in prima
creatura, ut post eam cognitionem inferius crearetur, quod in eo
Verbo creabatur; sed ipsa prima creabatur lux, in qua fieret cognitio
Verbi Dei, per quod creabatur, atque ipsa cognitio illi esset ab
informitate sua converti ad formantem Deum, et creari, atque
formari: postea vero in caeteris creaturis dicitur, Et sic est
factum; ubi significatur in illa luce, hoc est in intellectuali
creatura, prius facta Verbi cognitio; ac deinde cum dicitur, Et
fecit Deus, ipsius creaturae genus fieri demonstratur, quod in Verbo
Dei dictum erat ut fieret: hoc et in hominis conditione servatur.
Dixit enim Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram, etc. Ac deinde non dicitur, Et sic est factum; sed jam
subinfertur, Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei: quia et ipsa
natura scilicet intellectualis est, sicut illa lux, et propterea hoc
est ei fieri, quod est agnoscere Verbum Dei per quod fit.
32. Nam si diceretur, Et sic est factum, et postea
subinferretur, Et fecit Deus; quasi prius factum intelligeretur in
cognitione rationalis creaturae, ac deinde in aliqua creatura quae
rationalis non esset: quia vero et ipsa rationalis creatura est, et
ipsa eadem cognitione perfecta est. Sicut enim post lapsum peccati
homo in agnitione Dei renovatur, secundum imaginem ejus qui creavit
eum; ita in ipsa agnitione creatus est, antequam delicto
veterasceret, unde rursum in eadem agnitione renovaretur. Quae autem
non in ea cognitione creata sunt, quia sive corpora sive irrationales
animae creabantur, primo facta est in creatura intellectuali cognitio
eorum a Verbo, quo dictum est ut fierent: propter quam cognitionem
primo dicebatur, Et sic est factum: ut ostenderetur facta ipsa
cognitio in ea natura, quae hoc in Verbo Dei ante cognoscere
poterat; ac deinde fiebant ipsae corporales et irrationales creaturae,
propter quod deinceps addebatur, Et fecit Deus.
|
|