|
33. Quomodo autem homo immortalis factus sit, et acceperit escam
cum aliis animalibus, herbam pabuli ferentem semen, et lignum
fructiferum, et herbam viridem, difficile est dicere. Si enim
peccato mortalis effectus est, utique ante peccatum non indigebat
talibus cibis. Neque enim posset corpus illud fame corrumpi. Nam
illud quod dictum est, Crescite et multiplicamini, et implete
terram, quanquam nisi per concubitum maris et feminae fieri non posse
videatur; unde hinc quoque mortalium corporum exstitit indicium:
potest tamen dici, alium modum esse potuisse in corporibus
immortalibus, ut solo piae charitatis affectu, nulla corruptionis
concupiscentia filii nascerentur, nec mortuis parentibus successuri,
nec ipsi morituri; donec terra immortalibus hominibus impleretur, ac
sic instituto justo et sancto populo, qualem post resurrectionem
futurum credimus, nascendi etiam modus fieret: potest quidem dici, et
quomodo dicatur, alia consideratio est; sed non etiam hoc quisquam
dicere audebit, ciborum indigentiam quibus reficiantur, nisi
mortalibus corporibus esse posse .
|
|