|
34. Nonnulli autem etiam hoc suspicati sunt, nunc interiorem
hominem factum, corpus autem hominis postea, cum ait Scriptura, Et
finxit Deus hominem de limo terrae: ut quod dictum est, fecit, ad
spiritum pertineat; quod autem, finxit, ad corpus. Nec attendunt
masculum et feminam nonnisi secundum corpus fieri potuisse. Licet enim
subtilissime disseratur, ipsam mentem hominis in qua factus est ad
imaginem Dei, quamdam scilicet rationalem vitam, distribui in
aeternae contemplationis veritatem, et in rerum temporalium
administrationem ; atque ita fieri quasi masculum et feminam, illa
parte consulente, hac obtemperante: in hac tamen distributione non
recte dicitur imago Dei, nisi illud quod inhaeret contemplandae
incommutabili veritati. In cujus rei figura Paulus apostolus virum
tantum dicit imaginem et gloriam Dei: Mulier autem, inquit, gloria
viri est (I Cor. XI, 7). Itaque quamvis hoc in duobus
hominibus diversi sexus exterius secundum corpus figuratum sit, quod
etiam in una hominis interius mente intelligitur; tamen et femina quae
est corpore femina, renovatur etiam ipsa in spiritu mentis suae in
agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit, ubi non est masculus
et femina. Sicut autem ab hac gratia renovationis, et reformatione
imaginis Dei, non separantur feminae, quamvis in sexu corporis earum
aliud figuratum sit, propter quod vir solus dicitur esse imago et
gloria Dei; sic et in ipsa prima conditione hominis, secundum id quod
et femina homo erat, habebat utique mentem suam eamdemque rationalem,
secundum quam ipsa quoque facta est ad imaginem Dei. Sed propter
unitatem conjunctionis, Fecit Deus, inquit, hominem ad imaginem
Dei. Ac ne quisquam putaret solum spiritum hominis factum, quamvis
secundum solum spiritum fieret ad imaginem Dei, Fecit illum,
inquit, masculum et feminam, ut jam etiam corpus factum intelligatur.
Rursum ne quisquam arbitraretur ita factum, ut in homine singulari
uterque sexus exprimeretur, sicut interdum nascuntur, quos androgynos
vocant; ostendit se singularem numerum propter conjunctionis unitatem
posuisse, et quod de viro mulier facta est, sicut postea
manifestabitur, cum id quod hic breviter dictum est, diligentius
coeperit explicari: et ideo pluralem numerum continuo subjecit,
dicens, Fecit eos, et benedixit eos. Sed, ut jam dixi,
diligentius in consequenti Scriptura de hominis creatione requiremus.
|
|