|
35. Nunc advertendum est, quod posteaquam dixit, Et sic factum
est; statim subjecit, Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona
valde: ubi intelligitur potestas et facultas ipsa data naturae humanae
sumendi ad escam pabulum agri et fructus ligni. Ad hoc enim intulit,
Et sic est factum, quod ab illo loco inchoaverat, ubi ait, Et dixit
Deus, Ecce dedi vobis pabulum seminale, etc. Nam si ad omnia quae
supra dicta sunt retulerimus quod ait, Et sic est factum; consequens
erit ut confiteamur etiam crevisse illos jam, et multiplicatos
implevisse terram in eodem sexto die; quod eadem Scriptura testante
post multos annos factum invenimus. Quapropter, cum data esset haec
facultas edendi, et hoc Deo dicente homo cognovisset, dicitur, Et
sic est factum; in hoc utique quod Deo dicente homo cognovit. Nam si
id etiam tunc egisset, id est in escam illa quae data sunt etiam
vescendo assumpsisset, servaretur illa consuetudo Scripturae, ut
posteaquam dictum est, Et sic est factum, quod ad exprimendam
praecedentem cognitionem pertinet, deinde inferretur etiam ipsa
operatio, ac diceretur, Et acceperunt et ederunt. Poterat enim ita
dici, etiamsi non rursus nominaretur Deus. Sicut in illo loco
posteaquam dictum est, Congregetur aqua quae sub coelo est in
congregationem unam, et appareat arida; subinfertur, Et sic est
factum: ac deinde non dicitur, Et fecit Deus; sed tamen ita
repetitur, Et congregata est aqua in congregationes suas, etc.
|
|