CAPUT XXIV. Cur de homine non singulatim, uti de caeteris, dictum sit, Vidit Deus quia bonum est.

36. Quod autem non singulatim, ut in caeteris, etiam de humana creatura dixit, Et vidit Deus quia bonum est: sed post hominem factum, datamque illi potestatem vel dominandi vel edendi, subintulit de omnibus, Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde, merito quaeri potest. Potuit enim primo reddi homini singulatim, quod singulatim caeteris quae antea facta sunt redditum est; tum demum de omnibus dici quae fecit Deus, Ecce bona valde. An forte quia sexto die perficiuntur omnia, propterea de omnibus dicendum fuit, Vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde; non singillatim de iis quae ipso die facta sunt? Cur ergo de pecoribus et bestiis et reptilibus terrae dictum est, quae ad eumdem diem sextum pertinent? nisi forte illa et singillatim in suo genere, et cum caeteris universaliter dici bona meruerunt; et homo factus ad imaginem Dei, nonnisi cum caeteris hoc dici meruit. An quia perfectus nondum erat, quia nondum erat in paradiso constitutus? quasi vero posteaquam ibi constitutus est, dictum sit quod hic praetermissum est.

37. Quid ergo dicemus? An quia praesciebat Deus hominem peccaturum, nec in suae imaginis perfectione mansurum, non singillatim, sed cum caeteris eum dicere voluit bonum, velut intimans quid esset futurum? Quia cum ea quae facta sunt, in eo quod facta sunt, quantum acceperunt, manent, sicut vel illa quae non peccaverunt, vel illa quae peccare non possunt; et singula bona, et in universo bona valde sunt. Non enim frustra est additum, valde; quia et corporis membra si etiam singula pulchra sunt, multo sunt tamen in universi corporis compage omnia pulchriora. Quia oculum, verbi gratia, placitum atque laudatum, tamen si separatum a corpore videremus, non diceremus tam pulchrum, quam in illa connexione membrorum, cum loco suo positus in universo corpore cerneretur. Ea vero quae peccando amittunt decus proprium, nullo tamen modo efficiunt ut non etiam ipsa recte ordinata, cum toto atque universo bona sint. Homo igitur ante peccatum et in suo utique genere bonus erat; sed Scriptura praetermisit hoc dicere, ut illud potius diceret quod futurum aliquid praenuntiaret. Non enim falsum de illo dictum est. Qui enim singillatim bonus est, magis utique cum omnibus bonus est. Non autem quando cum omnibus bonus est, sequitur ut etiam singillatim bonus sit. Moderatum est itaque ut id diceretur, quod in praesenti verum esset, et praescientiam significaret futuri. Deus enim naturarum optimus conditor, peccantium vero justissimus ordinator est; ut etiam si qua singillatim fiunt delinquendo deformia, semper tamen cum eis universitas pulchra sit. Sed jam ea quae sequuntur in sequenti volumine pertractemus.