CAPUT II. Coelos diluvio periisse, et aerem in aquae naturam transisse.

2. Hos etiam aerios coelos quondam periisse diluvio in quadam earum quae canonicae appellantur, Epistola legimus (II Pet. III, 6). Neque enim humida illa natura, quae ita concreverat, ut cubitis quindecim altissimorum montium transcenderet vertices (Gen. VII, 20), potuit ad sidera pervenire. Sed quia hujus aeris humidioris, in quo aves volitant, vel tota vel prope tota spatia compleverat, periisse qui fuerant coelos in illa Epistola scribitur. Quod nescio quemadmodum possit intelligi, nisi in aquarum naturam pinguioris hujus aeris qualitate conversa: alioquin non perierunt tunc isti coeli, sed sublimius erecti sunt, cum locum eorum aqua occupaverat. Itaque facilius eos secundum illius Epistolae auctoritatem periisse credimus, et alios, sicut ibi scribitur, repositos (II Petr. III, 5-7), extenuatis videlicet exhalationibus, quam sic erectos, ut eis superioris coeli natura loco suo cederet.

3. Oportebat itaque ut in creandis habitatoribus inferioris hujus mundi partis, quae saepe terrae nomine tota commemoratur, prius producerentur ex aquis animalia, postea vero de terra: quod ita sit aeri aqua similis, ut ejus exhalationibus pinguescere probetur, ut et spiritum procellae faciat, id est ventum, et nubila contrahat, et possit volatus avium sustinere. Quapropter etiamsi verum dixit quidam saecularium poetarum, Nubes excedit Olympus, et, Pacem summa tenent (Lucanus, lib. 2); quia perhibetur in Olympi vertice aer esse tam tennis, ut neque nubibus obumbretur, neque turbetur vento, neque sustentare alites possit, neque ipsos qui forte ascenderint homines, crassioris aurae spiritu alere, sicut in isto aere consueverunt: tamen et ipse aer est, unde aquis vicina qualitate diffunditur, et propterea ipse quoque in humidam naturam conversus diluvii tempore creditur. Neque enim arbitrandum est aliquid de spatiis siderei coeli usurpasse, cum omnes etiam altissimos montes aqua transcenderat.