|
4. Quanquam de conversione elementorum, etiam inter ipsos qui haec
otiosa cura subtilissime perscrutati sunt, non parva quaestio est.
Alii enim dicunt omnia in omnia posse mutari, atque converti: alii
vero esse aliquid omnino proprium singulis perhibent elementis, quod in
alterius elementi qualitatem nullo modo vertatur. Unde fortassis suo
loco, si Dominus voluerit, diligentius disputabimus: nunc autem quod
ad praesentem sermonem attinet, haec commemoranda existimavi, ut
intelligamus servatum esse ordinem rerum quo prius oportuit aquarum
animalia quam terrarum narrari creata.
5. Nec ullo modo arbitrandum est praetermissum esse in hac Scriptura
ullum mundi hujus elementum, cum quatuor notissimis eum constare
persuasum sit, quia videtur hic coelum, et aqua, et terra
commemorari, de aere autem taceri. Consuetudo quippe nostrarum
Scripturarum est, aut coeli et terrae nomine mundum appellare, aut
interdum addere et mare. Aer itaque vel ad coelum pertinere
intelligitur, si qua sunt in ejus superioribus partibus tranquillissima
et pacatissima spatia; vel ad terram propter hunc turbulentum et
caliginosum locum, qui humida exhalatione pinguescit, quamvis et ipse
saepius coeli nomine nuncupetur: ac per hoc non scriptum est,
Producant aquae reptilia animarum vivarum, et producat aer volatilia
volantia super terram; sed utrumque hoc animantium genus ex aquis
productum esse narratur. Quidquid ergo aquarum sive labiliter undosum
et fluidum est, sive vaporaliter tenuatum atque suspensum, ut illud
reptilibus animarum vivarum, hoc volatilibus appareat distributum,
utrumque tamen humidae naturae deputatur.
|
|