|
6. Ideoque sunt etiam qui subtilissima consideratione quinque istos
manifestissimos corporis sensus secundum quatuor usitata elementa ita
distinguant, ut oculos ad ignem, aures ad aerem dicant pertinere.
Olfaciendi autem gustandique sensum naturae humidae attribuunt: et
olfactum quidem istis exhalationibus humidis, quibus crassatur hoc
spatium, in quo aves volitant; gustatum vero istis fluxibilibus et
corpulentis humoribus. Nam quaecumque in ore sapiunt, ipsius oris
humori commiscentur ut sapiant, etiamsi arida cum acciperentur fuisse
videantur. Ignis tamen omnia penetrat, ut motum in eis faciat. Nam
et humor privatione caloris congelascit, et cum possint fervescere
caetera elementa, ignis frigescere non potest: facilius quippe
exstinguitur, ut ignis non sit, quam frigidus maneat, aut sit
alicujus frigidi contactu tepidior. Tactus autem, qui est quintus in
sensibus, terreno elemento magis congruit: proinde per totum corpus
animantis, quod maxime ex terra est, quaeque tacta sentiuntur.
Dicunt etiam nec videri sine igne posse aliquid, nec tangi sine
terra. Ac per hoc elementa omnia in omnibus inesse; sed unumquodque
eorum ex eo quod amplius habet accepisse vocabulum. Ideo autem caloris
privatione, cum corpus nimie frigescit, obtundi sensum, quia motus
pigrescit, qui ex calore inest corpori, dum ignis aerem, et aer
humida, et humor terrena quaeque afficit, subtilioribus scilicet
crassiora penetrantibus.
7. Quanto autem quidque subtilius est in natura corporali, tanto est
vicinius naturae spirituali; quamvis longe distante genere,
quandoquidem illud corpus est, illud non est.
|
|