|
8. Non igitur ignorabat naturas elementorum eorumque ordinem, qui
cum visibilium, quae intra mundum in elementis natura moventur,
conditionem introduceret, prius coelestia luminaria, deinde aquarum
animantia, terrarum autem postrema narravit: non quod aerem
praetermiserit, sed quod purissimi et quietissimi aeris, ubi volare
aves non posse dicuntur, si qua sunt spatia, coelo superiori
conjunguntur, et coeli nuncupatione in Scripturis ad superiorem mundi
partem pertinere intelliguntur: ut terrae nomine universaliter hoc
totum significetur, ex quo incipit deorsum versus, Ignis, grando,
nix, glacies, spiritus tempestatis, et omnes abyssi, donec
perveniatur ad aridam quae proprio nomine terra dicitur. Aer itaque
ille superior, sive quod ad coelestem mundi pertinet partem, sive quod
nullum habet visibilem habitatorem, de qualibus nunc sermo narrantis
est, neque praetermissus est coelo nominato, neque annumeratus in
creandis animalibus: iste vero inferior qui excipit exhalationes
humidas maris ac terrae, et ad sustinendas aves quodammodo crassatur,
nonnisi ex aquis accipit animalia. Quod enim ejus humidum est, hoc
portat alitum corpora, quae ita nituntur pennis volantes, quemadmodum
pisces quibusdam suis alis natantes.
|
|