CAPUT VII. Volatilia ex aquis non immerito dicuntur creata.

9. Proinde scienter tanquam Spiritus Dei, qui scribenti aderat, ex aquis dicit producta volatilia. Quorum natura bipartitum locum sortita est; inferiorem scilicet in unda labili, superiorem vero in aura flabili: illum deputatum natantibus, istum volantibus. Sicut huic elemento congruos duos etiam sensus animalibus datos videmus; olfactum explorandis vaporibus, gustatum explorandis liquoribus. Quod enim et tactu aquas ventosque sentimus, hoc est quod terrae solidum omnibus admiscetur elementis; sed in his crassioribus sentitur amplius, ita ut etiam tangendo contrectari valeant. Ideoque et ista in duabus maxime mundi partibus generaliter terrae nomine complectuntur: sicut ille psalmus ostendit, omnia superiora ab illo principio enumerans, Laudate Dominum de coelis; omniaque inferiora ab alio principio, Laudate Dominum de terra; ubi et spiritus tempestatis et omnes abyssi nominantur, et ignis iste qui urit tangentem (Psal. CXLVIII, 1-8), quia de terrenis et humidis motibus ita existit, ut subinde vertatur in aliud elementum. Et quamvis naturae suae sursum nitendo indicet appetitum, in coelestem tamen superiorem tranquillitatem non potest evadere; quia multo aere superatus et in eum conversus exstinguitur: ac per hoc in ista rerum parte corruptibiliore atque pigriore turbulentis motibus agitatur ad temperandum ejus rigorem, et ad usus terroresque mortalium.

10. Quia ergo etiam tactu, qui ad terram proprie pertinet, sentiri possunt et fluctus undarum, et flatus aurarum, propterea ipsa quoque aquatilium animalium corpora et terrenis vescuntur, et maxime aves; in terra etiam requiescunt, fetusque propagant: pars enim humoris quae vaporaliter exhalatur, etiam super terras extenditur. Ideoque cum dixisset Scriptura, Educant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia, inquit, super terram; addidit sane, dicens, secundum firmamentum coeli, in quo potest aliquanto manifestius apparere illud quod antea videbatur obscurum. Non enim ait, In firmamento coeli, sicut de luminaribus; sed, volantia, inquit, super terram, secundum firmamentum coeli, id est juxta firmamentum coeli: quia videlicet hoc caliginosum et humidum spatium, in quo aves volant, illi spatio contiguum est, ubi volare non possunt, quod jam merito tranquillitatis et quietis pertinet ad firmamentum coeli. In coelo ergo volant aves, sed in isto, quod ille psalmus etiam terrae nomine includit; propter quod coelum vocantur multis locis volatilia coeli: non tamen in firmamento, sed secundum firmamentum.