|
11. Nonnulli putant propter sensus tarditatem non animam vivam, sed
reptilia animarum vivarum appellata. Sed si propterea sic
appellarentur, avibus daretur nomen animae vivae. Cum vero et ipsa
volatilia dicta sunt, sicut illa, reptilia, ut subaudiatur animarum
vivarum; fatendum est, ut arbitror, ita dictum, ac si diceretur,
Quae sunt in animabus vivis reptilia vel volatilia: sicut dici
posset, Ignobilia hominum, ut intelligeremus, quicumque sunt in
hominibus ignobiles. Quanquam enim sint et animalia terrestria quae
repunt super terram; tamen ex multo majore numero pedibus moventur, et
tam pauca fortasse in terris repunt, quam pauca in aquis gradiuntur.
12. Nonnulli autem putaverunt propterea non animam vivam, sed
reptilia animarum vivarum pisces esse appellatos, quod eis memoria
nulla sit, nec aliqua qua vita velut rationi vicinior. Sed fallit eos
experientia minor. Nam quidam scripserunt, quae animadvertere
potuerunt in vivariis piscium, multa miranda. Sed etiamsi forte falsa
scripserunt, memoriam tamen pisces habere certissimum est. Quod ipse
sum expertus, et experiantur qui possunt et volunt. Nam fons quidam
magnus Bullensium-regiorum, fere plenus est piscium. Solent autem
homines desuper intuentes eis aliquid jacere, quod sibi vel praeripiant
confluentes, vel inter se diripiant concertantes. Quo pastu assueti,
deambulantibus super oram fontis hominibus, ipsi quoque cum eis
congregatim natando eunt et redeunt, exspectantes unde aliquid
jactent, quorum praesentiam sentiunt. Non itaque frustra mihi videtur
aquarum animalia sic appellata reptilia, quemadmodum aves volatilia:
nam si vel nulla memoria, vel sensus tardior, animae vivae nomen
repulisset a piscibus, volatilibus certe adhiberetur, quorum vita in
oculis nostris est et memor et garrula , et in nidis construendis
educandisque fetibus solertissima.
|
|