|
Quid restat ut intelligamus, nisi forte creaturae rationali, in qua
et hominem creavit, in seipso requiem praebuisse, post ejus
perfectionem, per donum Spiritus sancti, per quem diffunditur
charitas in cordibus nostris (Rom. V, 5) ut illuc feramur
appetitu desiderii, quo cum pervenerimus requiescamus, id est nihil
amplius requiramus? Sicut enim recte dicitur Deus facere, quidquid
ipso in nobis operante fecerimus; ita recte dicitur Deus requiescere,
cum ejus munere requiescemus.
17. Hoc quidem recte intelligimus; quia et verum est, et non
magnae intentionis indiget, ut videamus ita dici requiescere Deum,
cum requiescere eos facit, sicut dicitur cognoscere, cum efficit ut
cognoscamus. Neque enim Deus temporaliter cognoscit quod antea non
noverat; et tamen dicit ad Abraham, Nunc cognovi quoniam times Deum
(Gen. XXII, 12): ubi quid aliud accipimus, nisi, Nunc
feci ut cognosceretur? His locutionum modis, cum ea quae non accidunt
Deo tanquam illi accidant loquimur, eum facere agnoscimus ut nobis
accidant; ea duntaxat quae laudabilia sunt: et haec quantum
Scripturarum usus admittis. Neque enim nos temere aliquid tale de
Deo dicere debemus, quod in Scriptura ejus non legimus.
18. Ex hoc locutionis modo arbitror dictum illud ab Apostolo:
Nolite contristare Spiritum sanctum Dei in quo signati estis in die
redemptionis (Ephes. IV, 30). Neque enim ipsa Spiritus
sancti, qua est quidquid ipse est, substantia contristari potest; cum
habeat aeternam atque incommutabilem beatitudinem, magisque sit ipsa
aeterna et incommutabilis beatitudo. Sed quia ita in sanctis habitat,
ut eos impleat charitate, qua necesse est ut homines ex tempore
gaudeant profectu fidelium et bonis operibus; et ideo necesse est etiam
contristentur lapsu vel peccatis eorum, de quorum fide ac pietate
gaudebant; quae tristitia laudabilis est, quia venit ex dilectione
quam Spiritus sanctus infundit: propterea ipse Spiritus dicitur
contristari ab eis qui sic agunt, ut eorum factis contristentur
sancti, non ob aliud nisi quia Spiritum sanctum habent; quo dono tam
boni sunt, ut eos mali moestificent, hi maxime quos bonos fuisse sive
noverunt sive crediderunt. Quae profecto tristitia non solum non
culpanda, verum etiam praecipue laudanda ac praedicanda est.
19. Hoc genere locutionis rursus idem apostolus mirabiliter usus
est, ubi ait: Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo
(Galat. IV, 9). Neque enim tunc eos cognoverat Deus,
praecognitos videlicet ante constitutionem mundi (I Petr. I,
10); sed quia tunc ipsi eum illius munere, non suo merito vel
facultate cognoverant, maluit tropice loqui, ut tunc ab illo cognitos
diceret, cum eis cognoscendum se praestitit, et verbum corrigere,
quasi hoc minus recte dixerit, quod proprie dixerat, quam sinere ut
hoc sibi arrogarent se potuisse quod eis posse ille donaverat.
|
|