|
20. Hic ergo intellectus, in eo quod positum est requievisse Deum
ab omnibus operibus suis, quae fecit bona valde, quia ipse nos facit
requiescere, cum bona opera fecerimus, quibusdam forte suffecerit:
sed nos hujus sententiae Scripturarum consideratione suscepta, urgemur
quaerere quonammodo et ipse requiescere potuerit; quamvis requie sua
nobis insinuata, sperare admonuerit in se requiem nostram futuram.
Sicut enim ipse fecit coelum et terram, et ea quae in eis sunt, et
omnia sexto die consummavit; nec in eis aliquid dici potest nos
creasse, illo donante ut crearemus, et ideo dictum esse, Consummavit
Deus in die sexto opera sua quae fecit, quia ut a nobis consummarentur
ipse praestitit: ita et quod dictum est, Requievit Deus in die
septimo ab omnibus operibus suis quae fecit, non utique nostram
requiem, quam concedente ipso adepturi sumus, sed ipsius primitus
intelligere debemus, qua in septimo die requievit, consummatis
operibus; ut prius omnia quae scripta sunt facta monstrentur, et
deinde si opus est, etiam aliquid significasse doceantur. Recte
quippe dicitur, sicut Deus post opera sua bona requievit, ita et nos
post opera nostra bona requieturos. Sed ob hoc etiam recte
flagitatur, ut quemadmodum disputatum est de operibus Dei, quae
ipsius esse satis apparet; ita de requie Dei satis disseratur, quae
propria ipsius demonstretur.
|
|