|
21. Quapropter justissima ratione compellimur indagare, si
valeamus, atque eloqui, quomodo utrumque sit verum, et quod hic
scriptum est, in septimo die requievisse Deum ab operibus suis, quae
fecit; et quod in Evangelio dicit ipse, per quem facta sunt omnia,
Pater meus usque nunc operatur, et ego operor (Joan. V, 17).
Eis enim hoc respondit, qui propter requiem Dei Scripturae hujus
auctoritate antiquitus commendatum sabbatum, ab eo non observari
querebantur. Et dici quidem probabiliter potest, observandum sabbatum
Judaeis fuisse praeceptum in umbra futuri, quae spiritualem requiem
figuraret, quam Deus exemplo hujus quietis suae fidelibus bona opera
facientibus arcana significatione pollicebatur. Cujus quietis et ipse
Dominus Christus, qui nonnisi quando voluit passus est, etiam
sepultura sua mysterium confirmavit. Ipso quippe die sabbati requievit
in sepulcro, eumque totum diem habuit sanctae cujusdam vacationis,
posteaquam sexto die, id est parasceve, quam dicunt sextam sabbati,
consummavit omnia opera sua, cum de illo quae scripta sunt, in ipso
crucis patibulo complerentur. Nam et hoc verbo usus est quando ait:
Consummatum est; et inclinato capite tradidit spiritum (Joan.
XIX, 30). Quid ergo mirum si Deus istum diem, quo erat
Christus in sepultura quieturus, volens etiam hoc modo praenuntiare,
ab operibus suis in uno die requievit, deinceps operaturus ordinem
saeculorum, ut et illud vere diceretur, Pater meus usque nunc
operatur?
|
|