|
22. Potest etiam intelligi Deum requievisse a condendis generibus
creaturae, quia ultra jam non condidit aliqua genera nova: deinceps
autem usque nunc et ultra operari eorumdem generum administrationem,
quae tunc instituta sunt; non ut ipso saltem die septimo potentia ejus
a coeli et terrae, omniumque rerum quas condiderat, gubernatione
cessaret, alioquin continuo dilaberentur. Creatoris namque potentia,
et omnipotentis atque omnitenentis virtus, causa subsistendi est omni
creaturae: quae virtus ab eis quae creata sunt regendis, si aliquando
cessaret, simul et illorum cessaret species, omnisque natura
concideret. Neque enim, sicut structor aedium cum fabricaverit,
abscedit, atque illo cessante atque abscedente stat opus ejus; ita
mundus vel ictu oculi stare poterit, si ei Deus regimen sui
subtraxerit.
23. Proinde et quod Dominus ait, Pater meus usque nunc operatur,
continuationem quamdam operis ejus, qua universam creaturam continet
atque administrat, ostendit. Aliter enim posset intelligi si
diceret, Et nunc operatur, ubi non esset necesse ut operis
continuationem acciperemus: aliter autem cogit intelligi cum ait,
Usque nunc, ex illo scilicet quo cuncta cum conderet operatus est.
Et quod scriptum est de sapientia ejus, Pertingit a fine usque ad
finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1);
de qua item scriptum est, quod motus ejus agilior celeriorque sit
omnibus motibus (Ibid. VII, 24): satis apparet recte
intuentibus, hunc ipsum incomparabilem et ineffabilem, et si possit
intelligi, stabilem motum suum, rebus eam praebere suaviter
disponendis; quo utique subtracto, si ab hac operatione cessaverit,
eas continuo perituras. Et illud quod ait Apostolus cum Deum
Atheniensibus praedicaret. In illo vivimus, et movemur et sumus
(Act. XVII, 28), liquide cogitatum quantum humana mens
valet, adjuvat hanc sententiam, qua credimus et dicimus Deum in iis
quae creavit, indesinenter operari. Neque enim tanquam substantia
ejus sic in illo sumus, quemadmodum dictum est, quod habeat vitam in
semetipso (Joan. V, 26): sed utique cum aliud simus quam ipse,
non ob aliud in illo sumus, nisi quia id operatur, et hoc est opus
ejus, quo continet omnia, et quo ejus sapientia pertendit a fine usque
ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter; per quam dispositionem
in illo vivimus, et movemur, et sumus. Unde colligitur quod si hoc
opus suum rebus subtraxerit, nec vivemus, nec movebimur, nec erimus.
Claret igitur ne uno quidem die cessasse Deum ab opere regendi quae
creavit, ne motus suos naturales quibus aguntur atque vegetantur, ut
omnino naturae sint, et in eo quod sunt pro suo quaeque genere
maneant, illico amitterent, et esse aliquid omnino desinerent, si eis
subtraheretur motus ille Sapientiae Dei, quo disponit omnia
suaviter. Quapropter sic accipimus Deum requievisse ab omnibus
operibus suis quae fecit, ut jam novam naturam ulterius nullam
conderet; non ut ea quae condiderat, continere et gubernare cessaret.
Unde et illud verum est, quod in septimo die requievit Deus; et
illud, quod usque nunc operatur.
|
|