|
24. Et opera quidem ejus videmus bona; quietem vero ejus post bona
opera nostra videbimus. Ob quam significandam mandavit Hebraeo populo
unum diem observandum (Exod. XX, 8): quod tam carnaliter
agebant, ut eo die salutem nostram Dominum videntes operari
criminarentur, ac si eis de opere Patris rectissime responderet, cum
quo et ipse operabatur aequaliter, non solum creaturae universae
administrationem, sed etiam ipsam nostram salutem. Jam vero tempore
gratiae revelatae, observatio illa sabbati, quae unius diei vacatione
figurabatur, ablata est ab observatione fidelium. In ea quippe gratia
perpetuum sabbatum jam observat, qui spe futurae quietis operatur
quidquid boni operatur, nec in ipsis bonis operibus suis, quasi habens
bonum quod non acceperit, gloriatur: ita enim tanquam diem sabbati,
hoc est Dominicae cessationis in sepultura, suscipiens atque
intelligens Baptismi sacramentum, quiescit a pristinis operibus suis;
ut jam in novitate vitae ambulans (Rom. VI, 4), Deum in se
operari cognoscat, qui simul et operatur, et quiescit, et creaturae
praebens congruam gubernationem, et apud se habens aeternam
tranquillitatem.
|
|