|
25. Denique ipse nec cum creavit defessus, nec cum cessavit
refectus est; sed nos voluit per Scripturam suam ad quietis exhortari
desiderium, intimando nobis eum diem se sanctificasse, in quo quievit
ab omnibus operibus suis. Nam nusquam omnium sex dierum quibus creata
sunt omnia, legitur aliquid sanctificasse, nec ante ipsos sex dies ubi
scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I,
1), additum est. Et sanctificavit: sed diem istum, in quo
requievit ab omnibus operibus suis quae fecit, voluit sanctificare,
tanquam et apud ipsum, qui nihil in opere suo laborat, plus quies quam
operatio valeat. Hoc quidem in hominibus Evangelium nobis intimat,
ubi Salvator noster meliorem partem dicit Mariae, quod sedens ad
pedes ejus requiescebat in verbo ejus, quam Marthae, quamvis propter
obsequium quo ei ministrabat circa multa occupatae, et licet bonum opus
operantis (Luc. X, 39-42). Verum hoc in Deo quomodo sit
vel intelligatur, difficile dictum est, etiamsi cogitatu aliquantulum
attingi potest, cur Deus sanctificaverit diem quietis suae, qui
nullum sanctificaverit operis sui, nec ipsum sextum quo et hominem
fecit, et cuncta perfecit. Ac primum ipsum requiescere Dei quale
sit, cujus humanae mentis acies assequi potest? Quod tamen nisi
esset, hoc omnino ista Scriptura non poneret. Dicam sane quod
sentio, haec duo indubitata praeloquens, nec Deum, velut post
laborem desideratumve negotii sui finem, temporali quadam requie
delectatum; nec has Litteras auctoritate tanta merito praeminentes,
frustra falsoque dixisse quod Deus ab omnibus operibus suis quae
fecit, in septimo die requieverit, eaque causa eumdem diem
sanctificaverit.
|
|