|
26. Nimirum ergo quia vitium est et infirmitas animae, ita suis
operibus delectari, ut potius in eis, quam in se requiescat ab eis;
cum procul dubio melius aliquid in illa sit quo ea facta sunt, quam
ipsa quae facta sunt: insinuatur nobis Deus per hanc Scripturam, qua
dicitur requievisse ab omnibus operibus suis quae fecit, nullo opere
suo sic delectatus, quasi faciendi ejus eguerit, vel minor futurus
nisi fecisset, vel beatior cum fecisset. Quia enim ex illo ita est
quidquid ex illo est, ut ei debeat quod est, ipse autem nulli quod ex
ipso est, debeat quod beatus est; se rebus quas fecit diligendo
praeposuit: non sanctificans diem quo ea facienda inchoavit, nec illum
quo ea perfecit, ne illis vel faciendis vel factis auctum ejus gaudium
videretur; sed eum quo ab ipsis in seipso requievit. Et ipse quidem
nunquam ista requie caruit, sed nobis eam per diem septimum ostendit:
hinc etiam significans non percipi requiem suam nisi a perfectis, cum
ad eam intimandam non deputavit diem, nisi qui perfectionem rerum
omnium sequebatur. Nam qui semper est quietus, tunc nobis requievit,
cum se requievisse monstravit.
|
|