|
27. Illud quoque attendendum est, quod Dei requiem, qua de seipso
beatus est, nobis insinuari oportebat, ut intelligamus quomodo dicatur
etiam requiescere in nobis; quod non dicitur, nisi cum in se requiem
praestat et nobis. Requies igitur Dei recte intelligentibus ea est,
qua nullius indiget bono: et ideo certa et nobis in illo est, quia et
nos beatificamur bono quod ipse est, non ipse bono quod nos sumus.
Nam et nos aliquod bonum ab illo sumus, qui fecit omnia bona valde,
in quibus fecit et nos. Porro alia res bona praeter ipsum nulla est,
quam ipse non fecit; ac per hoc nullo praeter se alio bono eget, qui
bono quod fecit non eget. Haec est ejus requies ab omnibus operibus
suis quae fecit. Quibus autem bonis laudabiliter non egeret, si nulla
fecisset? Nam etiam sic dici posset nullis egens bonis, non a factis
in seipso requiescendo, verum omnino nulla faciendo. Sed bona facere
si non posset, nulla esset potentia: si autem posset nec faceret,
magna esset invidentia. Quia ergo est omnipotens et bonus, omnia
valde bona fecit: quia vero seipso bono perfecte beatus est, a bonis
quae fecit, in seipso requievit, ea scilicet requie a qua nunquam
recessit. Sed si diceretur requievisse a faciendis, nihil aliud quam
non fecisse intelligeretur. Nisi autem diceretur requievisse a
factis, non eis egere quae fecit minus commendaretur.
28. Quo itaque die hoc commendari oportuisset, nisi septimo? Quod
sane intelligit quisquis senarii numeri perfectionem, de qua supra
locuti sumus, perfectioni creaturae congruenter adhibitam recolit. Si
enim senario numero perficienda fuerat creatura, sicuti perfecta est,
eaque requies Dei erat nobis commendanda, qua demonstraretur nec
perfectis beatificari creaturis; procul dubio dies erat in hac
commendatione sanctificandus qui sequitur sextum, quo erigeremur ad
hanc requiem concupiscendam, ut et nos in illo requiescamus.
|
|