CAPUT XVII. Quies nostra in Deo.

29. Neque enim similitudo pia est, si velimus ita similes esse Deo, ut et nos ab operibus nostris requiescamus in nobis, sicut ipse requievit in se ab operibus suis. In quodam quippe incommutabili bono requiescere debemus, quod ille nobis est qui nos fecit. Haec erit igitur summa, minimeque superba, et vere pia requies nostra, ut sicut ipse requievit ab omnibus operibus suis, quia non ei opera sua, sed ipse sibi bonum est, quo beatus est: ita et nos ab omnibus operibus, non tantum nostris, verum etiam ipsius, nonnisi in illo requieturos nos esse speremus; idque desideremus post bona opera nostra, quae in nobis agnoscimus illius potius esse quam nostra: ut etiam sic post bona opera sua ipse requiescat , cum post bona opera quae ab illo justificati fecerimus, in se nobis requiem praestat. Magnum est enim nobis ab illo exstitisse, sed majus erit in illo requievisse. Sicut ipse non ideo beatus est, quia haec fecit; sed quia etiam factis non egens, in se potius quam in ipsis requievit. Unde non operis, sed quietis diem sanctificavit; quia non haec faciendo, sed eis quae fecit non egendo, se beatum intimavit.

30. Quid ergo tam humile ac facile effatu, et quid tam sublime atque arduum cogitatu, quam Deus requiescens ab omnibus operibus suis quae fecit? Et ubi requiescens nisi in seipso, quia beatus nonnisi seipso? Quando, nisi semper? In diebus autem quibus rerum quas condidit consummatio narratur, et ab eis quietis Dei ordo distinguitur, quando, nisi in septimo die, qui earum sequitur perfectionem? A perfectis enim requiescit, qui nec perfectis eget, quo beatior esse possit.