|
31. Et quod apud illum quidem, quieti ejus nec mane nec vespera
est; quia nec aperitur initio, nec clauditur fine: perfectis autem
operibus ejus mane habet et vesperam non habet; perfecta quippe
creatura habet quoddam initium suae conversionis ad quietem Creatoris
sui, sed illa non habet finem quasi terminum perfectionis suae, sicut
ea quae facta sunt. Ac per hoc requies Dei non ipsi Deo, sed rerum
ab eo conditarum perfectioni inchoatur, ut in illo incipiat requiescere
quod ab illo perficitur, et in eo habere mane; in suo enim genere
tanquam vespera terminatum est: sed in Deo vesperam habere jam non
potest, quia non erit aliquid illa perfectione perfectius.
32. In illis enim diebus quibus omnia creabantur, vesperam terminum
conditae creaturae; mane autem initium condendae alterius
accipiebamus. Ac per hoc quinti diei vespera terminus est conditae
quinto die creaturae: mane autem quod post ipsam vesperam factum est,
initium est condendae sexto die creaturae; qua condita tanquam ejus
terminus facta est vespera. Et quia nihil aliud condendum restiterat,
ita post illam vesperam mane factum est, ut non esset initium condendae
alterius creaturae, sed initium quietis universae creaturae in requie
Creatoris. Neque enim coelum et terra et omnia quae in eis sunt,
universa scilicet spiritualis corporalisque creatura in seipsa manet;
sed utique in illo de quo dictum est, In illo enim vivimus, et
movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Quia etsi unaquaeque
pars potest esse in toto cujus pars est; ipsum tamen totum non est nisi
in illo a quo conditum est. Et ideo non absurde intelligitur sexto die
completo post ejus vesperam factum mane, non quo significaretur initium
condendae alterius creaturae, sicut in caeteris; sed quo
significaretur initium manendi et quiescendi totius quod conditum est,
in illius quiete qui condidit. Quae quies Deo nec initium habet nec
terminum: creaturae autem habet initium, sed non habet terminum; et
ideo septimus dies eidem creaturae coepit a mane, sed nullo vespere
terminatur.
33. Nam si in caeteris diebus vespera et mane talium temporum vices
significant, qualia nunc per haec quotidiana spatia peraguntur; non
video quid prohibuerit et septimum diem vespera, noctemque ejusdem mane
concludere, ut similiter diceretur, Et facta est vespera, et factum
est mane dies septimus: quando quidem et ipse unus est dierum, qui
omnes septem sunt, quorum repetitione menses et anni et saecula
peraguntur; ut mane quod poneretur post vesperam septimi, hoc esset
initium octavi diei, de quo jam deinceps silendum fuit, quia idem
primus est ad quem reditur, a quo rursus hebdomadis series ordiatur .
Unde probabilius est istos quidem septem dies, illorum nominibus et
numero, alios atque alios sibimet succedentes currendo temporalia
peragere spatia: illos autem primos sex dies inexperta nobis atque
inusitata specie in ipsis rerum conditionibus explicatos; in quibus et
vespera et mane sicut ipsa lux et tenebrae, id est dies et nox, non
eam vicissitudinem praebuerunt, quam praebent isti per solis
circuitus: quod certe de illis tribus fateri cogimur, qui ante condita
luminaria commemorati atque numerati sunt.
34. Ac per hoc qualiscumque in eis vespera et mane fuerit, nullo
modo tamen opinandum est, eo mane quod post sexti diei vesperam factum
est, initium accepisse requiem Dei; ne temporale aliquod bonum illi
aeternitati et incommutabilitati accidisse vanitate temeraria
suspicemur: sed illam quidem requiem Dei, qua in seipso requiescit,
eoque bono beatus est quod ipse sibi est, nec initium eidem ipsi habere
nec terminum; consummatae autem creaturae habere initium, eamdem
requiem Dei. Quoniam rei cujusque perfectio, non tam in universo
cujus pars est, quam in eo a quo est, in quo et ipsum universum est,
pro sui generis modulo stabilitur ut quiescat, id est, ut sui momenti
ordinem teneat. Ac per hoc ipsa universitas creaturae, quae sex
diebus consummata est, aliud habet in sua natura , aliud in ordine quo
in Deo est, non sicut Deus, sed tamen ita ut ei quies propriae
stabilitatis non sit, nisi in illius quiete qui nihil praeter se
appetit, quo adepto requiescat. Et ideo dum ipse manet in se,
quidquid ex illo est retorquet ad se; ut omnis creatura in se habeat
naturae suae terminum, quo non sit quod ipse est; in illo autem
quietis locum, quo servet quod ipsa est. Scio quod non proprie
dixerim locum; nam proprie dicitur in spatiis quae corporibus
occupantur: sed quia et ipsa corpora non manent in loco, nisi quo sui
ponderis tanquam appetitu perveniunt, ut eo comperto requiescant; ideo
non incongruenter a corporalibus ad spiritualia verbum transfertur, ut
dicatur locus, cum res ipsa plurimum distet.
35. Initium ergo creaturae in quiete Creatoris illo mane
significatum arbitror, quod factum est post vesperam sexti diei; non
enim posset in illo nisi perfecta requiescere: proinde sexto die
consummatis omnibus, factaque vespera, factum est et mane, quo
inciperet consummata creatura in illo a quo facta est requiescere. Quo
initio Deum in seipso requiescentem, ubi et ipsa requiescere posset
invenit, tanto stabilius atque firmius, quanto ipsa illius, non ille
hujus eguit ad quietem suam. Sed quoniam quidquid erit universa
creatura quibuslibet mutationibus suis, non utique nihil erit, ideo
creatura universa in Creatore suo semper manebit; ac per hoc post
illud mane nulla deinde vespera fuit.
36. Hoc diximus , cur septimus dies, in quo requievit Deus ab
omnibus operibus suis, mane habuerit post vesperam sexti, vesperam
vero non habuerit.
|
|