|
1. Et consummata sunt coelum et terra, et omnis ornatus eorum. Et
consummavit Deus in die sexto opera suae quae fecit; et requievit
Deus in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit. Et benedixit
Deus diem septimum, et sanctificavit eum; quia in ipso requievit ab
omnibus operibus suis quae inchoavit Deus facere. Arduum quidem atque
difficillimum est viribus intentionis nostrae, voluntatem scriptoris in
istis sex diebus, mentis vivacitate penetrare, utrum praeterierint
dies illi, et addito septimo, nunc per volumina temporum, non re,
sed nomine repetantur. In toto enim tempore multi dies veniunt
praeteritis similes, nullus autem idem redit. Utrum ergo
praeterierint dies illi; an istis qui eorum vocabulis et numero
censentur, in temporum ordine quotidie transcurrentibus, illi in ipsis
rerum conditionibus maneant ut non solum in illis tribus antequam
fierent luminaria, sed etiam in reliquis item tribus, diei nomen
intelligamus in specie rei quae creata est, noctemque ejus in
privatione vel defectu, vel si quo alio nomine melius significatur,
cum amittitur species, aliqua mutatione a forma ad informitatem
declinante atque vergente: quae mutatio in omni creatura sive
possibilitate inest, etiamsi desit effectu, sicut in coelestibus
superioribus; sive ad implendam in infimis rebus pulchritudinem
temporalem, per ordinatas vices quorumque mutabilium decessionibus
successionibusque peragitur, sicut manifestum est in rebus terrenis
atque mortalibus: vespera vero in omnibus perfectae conditionis quasi
quidam terminus sit: mane autem incipientis exordium; omnis enim
creata natura certis suis initiis et finibus continetur: indagare
difficile est. Sed sive hoc, sive illud, sive aliquid etiam tertium
probabilius, quod dicatur, possit inveniri, quod in progressu
disputationis forsitan apparebit, quemadmodum in illis diebus et nox et
vespera et mane intelligatur: non est tamen abs re, ut consideremus
senarii numeri perfectionem in ipsa interiori natura numerorum; quam
mente intuentes, ea quae sensibus etiam corporis adjacent, numeramus,
numeroseque disponimus.
|
|