CAPUT XIX. Alia ratio qua intelligitur septimus dies habuisse mane sine vespera.

Est aliud quod de hac re magis proprie atque melius possit, quantum existimo, intelligi, sed aliquanto difficilius explicari; ut non creaturae, sed etiam sibi requies Dei septimo die mane habuerit sine vespera, id est initium sine termino. Si enim ita diceretur, Requievit Deus in die septimo, nec adderetur, Ab omnibus operibus suis quae fecit, frustra hujus quietis initium quaereremus. Non enim incipit Deus requiescere, cujus requies sine initio, sine termino sempiterna est. Sed quoniam ab omnibus operibus suis quae fecit, eis non egendo, requievit, intelligitur requies quidem Dei nec coepta nec terminata; requies autem ejus ab omnibus operibus suis quae fecit, ex eo coepta est ex quo illa perfecit. Neque enim operibus suis non egendo requievisset, prius quam essent, quibus nec perfectis eguisset; et quia eis omnino nunquam eguit, nec ista beatitudo qua non eis eget, tanquam proficiendo perficietur, ideo septimo diei nulla vespera accessit.