|
37. Sed plane quaeri potest, dignaque consideratione movet,
quomodo intelligatur in seipso Deus requievisse ab omnibus operibus
suis quae fecit; cum scriptum sit, Et requievit Deus in die
septimo. Non enim dictum est, In seipso; sed, in die septimo.
Quid est ergo dies septimus? utrum creatura est aliqua, an temporis
tantummodo spatium? Sed etiam temporis spatium creaturae temporali
concreatum est; ac per hoc et ipsum sine dubio creatura est. Neque
enim ulla tempora vel sunt, vel esse potuerunt, vel poterunt, quorum
Deus non sit creator: ac per hoc et istum septimum diem, si tempus
est, quis creavit, nisi omnium temporum creator? Sed illi sex dies
cum quibus vel in quibus creaturis creati sint, superior Scripturae
sanctae sermo indicat. Quocirca in his diebus septem, quorum species
nota nobis est, qui re quidem ipsa praetereunt, sed aliis
succedentibus nomina sua quodammodo tradunt, ut illi sex dies
nominentur; novimus eorum primi quando creati sunt: septimum autem
diem, qui nomine sabbati nuncupatur, quando Deus creaverit, non
videmus. In ipso quippe die non fecit aliquid, imo ab eis quae sex
diebus fecerat, in eodem septimo requievit. Quomodo ergo requievit in
die quem non creavit? Aut quomodo eum post sex dies continuo creavit,
cum sexto die consummaverit omnia quae creavit, nec aliquid septimo die
creaverit, sed in eo potius ab omnibus quae creaverat, requieverit?
An unum tantummodo diem creavit Deus, ut ejus repetitione multi, qui
dicuntur dies, praeterirent atque transcurrerent; nec opus erat ut
septimum diem crearet, quia illius quem creaverat, septima repetitio
hunc utique faciebat? Lucem quippe de qua scriptum est, Et dixit
Deus, Fiat lux; et facta est lux (Gen. I, 3), discrevit a
tenebris, eamque vocavit diem, et tenebras vocavit noctem. Tunc
itaque Deus diem fecit, cujus repetitionem Scriptura appellat
secundum diem, deinde tertium, et usque ad sextum, quo consummavit
Deus opera sua: atque inde illius diei primitus creati septima
repetitio septimi diei nomen accepit, in quo requievit Deus. Ac per
hoc nulla creatura est septimus dies, nisi eadem ipsa septies rediens,
quae condita est, quando vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit
noctem.
|
|