|
38. Rursus ergo ad eam quaestionem relabimur, de qua in primo libro
exiisse videbamur; ut item quaeramus quomodo circuire potuerit lux ad
exhibendam diurnam nocturnamque vicissitudinem, non solum antequam
coeli luminaria, sed antequam ipsum coelum quod firmamentum appellatum
est, factum esset, antequam denique ulla species terrae vel maris,
quae circuitum lucis admitteret, sequente nocte unde illa transisset.
Cujus quaestionis difficultate compulsi, ausi sumus disceptationem
nostram quasi ad hanc terminare sententiam, ut diceremus illam lucem
quae primitus facta est, conformationem esse creaturae spiritualis;
noctem vero, adhuc formandam in reliquis operibus rerum materiem, quae
fuerat instituta, cum in principio fecit Deus coelum et terram,
antequam verbo faceret diem . Sed nunc diei septimi consideratione
commoniti, facilius est ut nos ignorare fateamur, quod remotum est a
sensibus nostris, quonam modo lux illa quae dies appellata est, vel
circuitu suo, vel contractione et emissione, si corporalis est, vices
diurnas nocturnasque peregerit, vel si spiritualis est, condendis
creaturis omnibus praesentata sit, suaque ipsa praesentia diem, noctem
vero absentia, vesperam initio absentiae, mane initio praesentiae
fecerit; quam ut in re aperta contra divinae Scripturae verba
conemur, dicendo aliud esse diem septimum, quam illius diei quem fecit
Deus septimam repetitionem. Alioquin aut non creavit Deus septimum
diem, aut aliquid creavit post illos sex dies, id est ipsum diem
septimum; falsumque erit quod scriptum est, in sexto die consummasse
omnia opera sua, et in septimo requievisse ab omnibus operibus suis.
Quod utique quoniam falsum esse non potest, restat ut praesentia lucis
illius, quem diem Deus fecit, per omnia opera ejus repetita sit,
quoties dies nominatus est, et in ipso septimo in quo requievit ab
operibus suis.
|
|